s-703
| ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum |
s-704
| similiter paenitentiam age |
s-705
| si quominus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei |
s-706
| qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis |
s-707
| vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum |
s-708
| et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit |
s-709
| et angelo Thyatirae ecclesiae scribe |
s-710
| haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis |
s-711
| et pedes eius similes orichalco |
s-712
| novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus |
s-713
| sed habeo adversus te quia |
s-714
| permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis |
s-715
| et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret |
s-716
| et non vult paeniteri a fornicatione sua |
s-717
| ecce mitto eam in lectum |
s-718
| et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius |
s-719
| et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda |
s-720
| et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra |
s-721
| vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis |
s-722
| quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus |
s-723
| tamen id quod habetis tenete donec veniam |
s-724
| et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes et reget illas in virga ferrea |
s-725
| tamquam vas figuli confringentur |
s-726
| sicut et ego accepi a Patre meo |
s-727
| et dabo illi stellam matutinam |
s-728
| qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis |
s-729
| Primo igitur eligendi et bene colendi agri ratio quattuor rebus constat aere aqua terra industria |
s-730
| Ex his tria naturalia unum facultatis et uoluntatis est |
s-731
| Naturae est quod in primis spectare oportet ut eis locis quae colere destinabis aer sit salutaris et clemens aqua salubris et facilis uel ibi nascens uel adducta uel imbre collecta terra uero fecunda et situ commoda |
s-732
| Mensura uero haec seruanda est in tricliniis atque cubiculis ut quanta latitudo uel longitudo fuerit in unum conputetur et eius medietas in altitudinem conferatur |
s-733
| Vitandum est autem quod plerique fecerunt aquae causa uillas infimis uallibus mergere et paucorum dierum uoluptatem praeferre habitatorum saluti |
s-734
| quod magis metuemus si prouincia quam colimus de morbis aestate suspecta est |
s-735
| Cui si fons desit aut puteus cisternas construere conueniat quibus omnium conduci possit aqua tectorum |
s-736
| Fiunt autem hoc modo |
s-737
| Cors ad meridiem pateat et obiecta sit soli quia facilius erit propter ea quae insunt animalia ad aestatis temperandum calorem porticus furcis asseribus et fronde formari quae uel scindulis uel si copia suppetit tegulis uel si facilius et sine inpensa placuerit tegentur caricibus aut genestis |
s-738
| Aliud uero cubiculum turdos nutriat |
s-739
| Qui si alieno tempore saginentur et uoluptatem cibi et reditum maximum praestant parcitati beneficium ministrante luxuria |
s-740
| Sit autem locus mundus et lucidus et undique leuigatus |
s-741
| Transuersae in hoc perticae figuntur quibus possint post inclusum uolatum sedere |
s-742
| Rami etiam uirides saepe mutentur |
s-743
| Caricae tunsae mixtis pollinibus largissime praebeantur |
s-744
| Myrti etiam si facultas est lentisci oleastri ederae arbuti semina interdum ad excludenda fastidia et maxime aqua munda tribuatur |
s-745
| Claudantur inlaesi et recens capti mixtis aliquibus ante nutritis quorum societate ad capiendos cibos pauidam nouae captiuitatis maestitudinem consolentur |
s-746
| Feni palearum ligni cannarum repositiones nil refert in qua parte dummodo siccae sint atque perflabiles et longe remoueantur a uilla propter casum subripientis incendii |
s-747
| Area longe a uilla esse non debet et propter exportandi facilitatem et ut fraus minor timeatur domini uel procuratoris uicinitate suspecta |
s-748
| Sit autem uel strata silice uel saxo montis excisa uel sub ipso triturae tempore ungulis pecorum et aquae admixtione solidata |
s-749
| Sit circa hanc locus alter planus et purus in quem frumenta transfusa refrigerentur et horreis inferantur |
s-750
| quae res in eorum durabilitate proficiet |
s-751
| Fiat deinde undecumque proximum tectum maxime in umidis regionibus sub quo propter imbres subitos frumenta si necessitas coegerit raptim uel munda uel semitrita ponantur |
s-752
| Sit autem loco sublimi et undecumque perflabili longe tamen ab hortis uineis atque pometis |
s-753
| Nam sicut radicibus uirgultorum prosunt laetamen et paleae ita insidentes frondibus has perforant atque arere conpellunt |
s-754
| Apricis aut macris aut aridis locis prata iam purganda sunt et a pecore uindicanda |
s-755
| Secundum hunc numerum omnia quae uolueris pastinare discuties |
s-756
| Hoc mense sicut Columella dicit maturi agni et animalia omnia minora atque maiora charactere signentur |
s-757
| Hoc tempore lardi echini salsi raporum condiendorum et pernarum iusta confectio est |
s-758
| Hoc etiam mense caedenda materies est ad fabricam cum luna decrescit et redicae uel pali faciendi |
s-759
| Locis tepidis aut si tempus clemens et siccum fuerit colles pingues uel hoc mense proscinde |
s-760
| Hoc mense locis frigidis aliquatenus et temperatis uitium iusta putatio |
s-761
| Sed ubi multae sunt uineae diuidantur et pars earum quae septemtrionem respiciet uerno putetur |
s-762
| alia pars aduersa clementioribus plagis recidatur autumno |
s-763
| Sed in putatione semper nitamur ut uitis fiat in crure robustior ne debili uiticulae duo duramenta seruemus |
s-764
| Auferenda sunt laeta intorta debilia malis locis nata sarmenta |
s-765
| Focaneus etiam qui inter duo brachia medius nascitur debet abradi |
s-766
| qui si pinguedine sua brachium quodcumque proximum debilitarit illo deciso ipse succedat |
s-767
| Erit tamen optimi putatoris inferius sarmentum quod bono loco natum fuerit reparandae uitis causa semper tueri et ad unam uel duas gemmas relinquere |
s-768
| In locis clementioribus altius uitem licebit expandere |
s-769
| in exilibus aut aestuosis aut decliuis aut procellosis humilior est habenda |
s-770
| Locis pinguibus singulis brachiis uitium bina flagella dimitte |
s-771
| Sed erit sapientis aestimare uim uitis |
s-772
| Nam quae altius colitur et fecunda est plus quam octo palmites habere non debet ita ut consideremus semper in inferiori parte custodem |
s-773
| Circa crus quicquid nascitur amputandum est si non desideret uinea reuocari |
s-774
| Quod si truncus uitis sole aut pluuiis aut noxiis animalibus est cauatus purgamus quicquid est mortuum plagas que eas amurca linimus et terra |
s-775
| quod proderit aduersum praedicta |
s-776
| Cortex etiam rescissus et pendens a uite tollatur |
s-777
| quae res minorem fecem reddit in uino |
s-778
| Muscus radatur ubicumque repertus |
s-779
| Sed plagae quas in duro uitis accipiet obliquae et rotundae esse debebunt |
s-780
| Decisis sicut supra dixi male natis omnibus et ueteribus nouellos et fructuarios serua |
s-781
| Vngues etiam custodum siccos et annotinos recide et omnia quae uetera uel scabra reperies |
s-782
| Hae quae altius coluntur ut in iugo uel pergula ubi quattuor pedibus supra terram leuatae steterint quaterna brachia habeant |
s-783
| Si macra uitis erit in singulis brachiis singula flagella dimittemus |
s-784
| si pinguis bina |
s-785
| Sed prouidendum ne in una parte sint sarmenta quae seruas |
s-786
| quod cum fit uitis tamquam si fulgure tangatur arescit |
s-787
| Relinquenda sunt sarmenta ne que circa durum ne que in summo quia haec uelut pampinaria minus adferunt illa uitem nimietate fetus onerant et longius ducunt |
s-788
| Quare in medio loco seruanda sunt quae tuemur |
s-789
| Plaga non iuxta gemmam sed aliquanto superius fiat et auertatur a gemma propter lacrimam defluentem |
s-790
| cum essem in Tusculano erit hoc tibi pro illo tuo cum essem in Ceramico verum tamen cum ibi essem Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavit que eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur |
s-791
| eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid brevitate temporis tam pauca cogerer scribere |
s-792
| primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor |
s-793
| quod ego etsi mea sponte ante faciebam eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor |
s-794
| hoc te intellegere volo pergraviter illum esse offensum |
s-795
| sed quia nullam video gravem subesse causam magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate |
s-796
| signa nostra et Hermeraclas ut scribis cum commodissime poteris velim imponas et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasi que videbuntur esse |
s-797
| etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret |
s-798
| praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo |
s-799
| bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas quamvis acrem amatorem inveneris |
s-800
| nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem |
s-801
| de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi |
s-802
| multa signa sunt eius rei |