s-603
| tunc respondit Petrus |
s-604
| numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos |
s-605
| et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari |
s-606
| tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus |
s-607
| Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri |
s-608
| per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius |
s-609
| in quibus estis et vos vocati Iesu Christi |
s-610
| omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis |
s-611
| testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis |
s-612
| obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos |
s-613
| desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos |
s-614
| id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam |
s-615
| nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus |
s-616
| Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare |
s-617
| non enim erubesco evangelium |
s-618
| virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco |
s-619
| iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est |
s-620
| iustus autem ex fide vivit |
s-621
| revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis |
s-622
| Deus enim illis manifestavit |
s-623
| invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles |
s-624
| quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum |
s-625
| dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt |
s-626
| et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium |
s-627
| propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in se met ipsis |
s-628
| qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio |
s-629
| et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula |
s-630
| amen |
s-631
| propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae |
s-632
| nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam |
s-633
| similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in se met ipsis recipientes |
s-634
| et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate |
s-635
| qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte |
s-636
| non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus |
s-637
| apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito |
s-638
| et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit |
s-639
| beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt |
s-640
| tempus enim prope est |
s-641
| Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia |
s-642
| gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est |
s-643
| et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt |
s-644
| ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum |
s-645
| amen |
s-646
| ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt |
s-647
| et plangent se super eum omnes tribus terrae |
s-648
| etiam |
s-649
| amen |
s-650
| ego sum Alpha et Omega principium et finis |
s-651
| dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens |
s-652
| ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu |
s-653
| fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae dicentis |
s-654
| quod vides scribe in libro |
s-655
| et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam |
s-656
| et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur me cum |
s-657
| et conversus vidi septem candelabra aurea |
s-658
| et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream |
s-659
| et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti |
s-660
| et vox illius tamquam vox aquarum multarum |
s-661
| et habebat in dextera sua stellas septem |
s-662
| et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat |
s-663
| et facies eius sicut sol lucet in virtute sua |
s-664
| et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus |
s-665
| et posuit dexteram suam super me dicens |
s-666
| noli timere |
s-667
| ego sum primus et novissimus et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum |
s-668
| et habeo claves mortis et inferni |
s-669
| scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec |
s-670
| sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea |
s-671
| septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum |
s-672
| et candelabra septem septem ecclesiae sunt |
s-673
| angelo Ephesi ecclesiae scribe |
s-674
| haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum |
s-675
| scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos |
s-676
| et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt |
s-677
| et invenisti eos mendaces |
s-678
| et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti |
s-679
| sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti |
s-680
| memor esto itaque unde excideris |
s-681
| et age paenitentiam et prima opera fac |
s-682
| sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris |
s-683
| sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi |
s-684
| qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis |
s-685
| vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei |
s-686
| et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe |
s-687
| haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit |
s-688
| scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es |
s-689
| et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae |
s-690
| nihil horum timeas quae passurus es |
s-691
| ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini |
s-692
| et habebitis tribulationem diebus decem |
s-693
| esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae |
s-694
| qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis |
s-695
| qui vicerit non laedetur a morte secunda |
s-696
| et angelo Pergami ecclesiae scribe |
s-697
| haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam |
s-698
| scio ubi habitas ubi sedes est Satanae |
s-699
| et tenes nomen meum et non negasti fidem meam |
s-700
| et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat |
s-701
| sed habeo adversus te pauca quia |
s-702
| habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari |