Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Partdev
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 403 - 502 of 1233 • previousnext

s-403 ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
s-404 tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi
s-405 timebant enim populum ne lapidarentur
s-406 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio
s-407 et interrogavit eos princeps sacerdotum dicens
s-408 praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra
s-409 et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
s-410 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt
s-411 oboedire oportet Deo magis quam hominibus
s-412 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
s-413 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
s-414 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
s-415 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
s-416 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri dixit que ad illos
s-417 viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
s-418 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum
s-419 qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
s-420 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se
s-421 et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
s-422 et nunc itaque dico vobis
s-423 discedite ab hominibus istis et sinite illos
s-424 quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
s-425 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini
s-426 consenserunt autem illi
s-427 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
s-428 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
s-429 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum
s-430 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
s-431 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt
s-432 non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
s-433 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
s-434 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
s-435 et placuit sermo coram omni multitudine
s-436 et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
s-437 hos statuerunt ante conspectum apostolorum
s-438 et orantes inposuerunt eis manus
s-439 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde
s-440 multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
s-441 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
s-442 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
s-443 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
s-444 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
s-445 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas
s-446 et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium et statuerunt testes falsos dicentes
s-447 homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
s-448 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
s-449 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli
s-450 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
s-451 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco
s-452 et subito circumfulsit eum lux de caelo
s-453 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi
s-454 Saule Saule quid me persequeris
s-455 qui dixit
s-456 quis es Domine
s-457 et ille
s-458 ego sum Iesus quem tu persequeris
s-459 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere
s-460 viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
s-461 surrexit autem Saulus de terra apertis que oculis nihil videbat
s-462 ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
s-463 et erat tribus diebus non videns et non manducavit ne que bibit
s-464 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias
s-465 et dixit ad illum in visu Dominus
s-466 Anania
s-467 at ille ait
s-468 ecce ego Domine
s-469 et Dominus ad illum
s-470 surgens vade in vicum qui vocatur Rectus
s-471 et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem
s-472 ecce enim orat
s-473 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
s-474 respondit autem Ananias
s-475 Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
s-476 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
s-477 dixit autem ad eum Dominus
s-478 vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
s-479 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
s-480 et abiit Ananias et introivit in domum
s-481 et inponens ei manus dixit
s-482 Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
s-483 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit
s-484 et surgens baptizatus est
s-485 et cum accepisset cibum confortatus est
s-486 fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
s-487 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
s-488 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant
s-489 nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud
s-490 et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
s-491 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
s-492 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
s-493 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum
s-494 custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
s-495 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
s-496 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
s-497 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos
s-498 et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
s-499 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
s-500 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis
s-501 illi autem quaerebant occidere eum
s-502 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum

Text viewDownload CoNNL-U