Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Partdev
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 303 - 402 of 1233 • previousnext

s-303 tolle grabattum tuum et ambula
s-304 interrogaverunt ergo eum
s-305 quis est ille homo qui dixit tibi
s-306 tolle grabattum tuum et ambula
s-307 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset
s-308 Iesus enim declinavit turba constituta in loco
s-309 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi
s-310 ecce sanus factus es
s-311 iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
s-312 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
s-313 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
s-314 Iesus autem respondit eis
s-315 Pater meus usque modo operatur et ego operor
s-316 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo
s-317 respondit itaque Iesus et dixit eis
s-318 amen amen dico vobis
s-319 non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem
s-320 quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
s-321 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit
s-322 et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
s-323 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
s-324 ne que enim Pater iudicat quemquam
s-325 sed iudicium omne dedit Filio ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem
s-326 qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
s-327 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
s-328 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei
s-329 et qui audierint vivent
s-330 sicut enim Pater habet vitam in se met ipso sic dedit et Filio vitam habere in se met ipso
s-331 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
s-332 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
s-333 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
s-334 non possum ego a me ipso facere quicquam
s-335 sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
s-336 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
s-337 alius est qui testimonium perhibet de me
s-338 et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
s-339 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
s-340 ego autem non ab homine testimonium accipio
s-341 sed haec dico ut vos salvi sitis
s-342 ille erat lucerna ardens et lucens
s-343 vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
s-344 ego autem habeo testimonium maius Iohanne
s-345 opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
s-346 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me
s-347 ne que vocem eius umquam audistis ne que speciem eius vidistis
s-348 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
s-349 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere
s-350 et illae sunt quae testimonium perhibent de me
s-351 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
s-352 claritatem ab hominibus non accipio
s-353 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
s-354 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me
s-355 si alius venerit in nomine suo illum accipietis
s-356 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
s-357 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem
s-358 est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
s-359 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi
s-360 de me enim ille scripsit
s-361 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
s-362 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua
s-363 et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
s-364 dixit autem Petrus
s-365 Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
s-366 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate
s-367 quare posuisti in corde tuo hanc rem
s-368 non es mentitus hominibus sed Deo
s-369 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit
s-370 et factus est timor magnus in omnes qui audierant
s-371 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
s-372 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
s-373 respondit autem ei Petrus
s-374 dic mihi si tanti agrum vendidistis
s-375 at illa dixit
s-376 etiam tanti
s-377 Petrus autem ad eam
s-378 quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini
s-379 ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
s-380 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit
s-381 intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam
s-382 et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
s-383 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec
s-384 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe
s-385 et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
s-386 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis
s-387 sed magnificabat eos populus
s-388 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
s-389 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis
s-390 qui curabantur omnes
s-391 exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
s-392 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
s-393 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
s-394 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
s-395 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant
s-396 adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel
s-397 et miserunt in carcerem ut adducerentur
s-398 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt dicentes
s-399 carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas
s-400 aperientes autem neminem intus invenimus
s-401 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
s-402 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia

Text viewDownload CoNNL-U