Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 3 - 102 of 156 • previousnext

s-3 Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.
s-4 Respondit agnus:
s-5 Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi.
s-6 Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
s-7 Athenae cum florerent aequis legibus, Procax libertas civitatem miscuit Frenum que solvit pristinum licentia.
s-8 Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret.
s-9 Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sono que terruit pavidum genus.
s-10 Hoc mersum limo cum iaceret diutius, Forte una tacite profert e stagno caput Et explorato rege cunctas evocat.
s-11 Illae timore posito certatim adnatant Lignum que supera turba petulans insilit.
s-12 Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas.
s-13 Frustra necem Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
s-14 Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, Afflictis ut succurrat.
s-15 Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum, Malum perferte.
s-16 Vos quoque, o cives, ait, Hoc sustinete, maius ne veniat malum.
s-17 Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Se que exornavit.
s-18 Deinde contemnens suos Se inmiscuit pavonum formoso gregi.
s-19 Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugant que rostris.
s-20 Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
s-21 A quo repulsus tristem sustinuit notam.
s-22 Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
s-23 Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliam que praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;
s-24 Numquam est fidelis cum potente societas:
s-25 Testatur haec fabella propositum meum.
s-26 Vacca et capella et patiens ovis iniuriae Socii fuere cum leone in saltibus.
s-27 Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
s-28 Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
s-29 Malo afficietur si quis quartam tetigerit.
s-30 Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
s-31 Vicini furis celebres vidit nuptias Aesopus et continuo narrare incipit:
s-32 Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, Clamorem ranae sustulere ad sidera.
s-33 Convicio permotus quaerit Iuppiter Causam querelae.
s-34 Nunc inquit omnes unus exurit lacus Cogit que miseras arida sede emori.
s-35 Personam tragicam forte vulpes viderat:
s-36 O quanta species, inquit, cerebrum non habet!
s-37 Qui pretium meriti ab improbis desiderat, Bis peccat:
s-38 Os devoratum fauce cum haereret lupi, Magno dolore victus coepit singulos Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
s-39 Ingrata es inquit ore quae nostro caput Incolume abstuleris et mercedem postules.
s-40 Sibi non cavere et aliis consilium dare Stultum esse paucis ostendemus versibus.
s-41 Oppressum ab aquila, fletus edentem graves, Leporem obiurgabat passer:
s-42 Quid ita cessarunt pedes?
s-43 Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit Questu que vano clamitantem interficit.
s-44 Qui modo securus nostra irridebas mala, Simili querela fata deploras tua.
s-45 Quicumque turpi fraude semel innotuit, Etiam si verum dicit, amittit fidem.
s-46 Hoc attestatur brevis Aesopi fabula.
s-47 Lupus arguebat vulpem furti crimine;
s-48 Negabat illa se esse culpae proximam.
s-49 Tunc iudex inter illos sedit simius.
s-50 Uterque causam cum perorassent suam, Dixisse fertur simius sententiam:
s-51 Tu non videris perdidisse quod petis;
s-52 Te credo surripuisse quod pulchre negas.
s-53 Virtutis expers, verbis iactans gloriam, Ignotos fallit, notis est derisui.
s-54 Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
s-55 Hic auritulus Clamorem subito totis tollit viribus Novo que turbat bestias miraculo.
s-56 Quae dum paventes exitus notos petunt, Leonis affliguntur horrendo impetu.
s-57 Qui postquam caede fessus est, asinum evocat Iubet que vocem premere.
s-58 Qualis videtur opera tibi vocis meae?
s-59 Laudatis utiliora quae contempseris Saepe inveniri haec asserit narratio.
s-60 Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit Et in liquore vidit effigiem suam.
s-61 Silva tum excepit ferum, In qua retentis impeditus cornibus Lacerari coepit morsibus saevis canum.
s-62 Tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur:
s-63 qui nunc demum intellego Utilia mihi quam fuerint quae despexeram, Et quae laudaram quantum luctus habuerint.
s-64 Qui se laudari gaudet verbis subdolis, Fere dat poenas turpi paenitentia.
s-65 Cum de fenestra corvus raptum caseum Comesse vellet, celsa residens arbore, Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
s-66 O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
s-67 Quantum decoris corpore et vultu geris!
s-68 Si vocem haberes, nulla prior ales foret.
s-69 At ille stultus, dum vult vocem ostendere, Emisit ore caseum, quem celeriter Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
s-70 Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.
s-71 Hac re probatur quantum ingenium valet;
s-72 Virtute semper praevalet sapientia.
s-73 Malus cum sutor inopia deperditus Medicinam ignoto facere coepisset loco Et venditaret falso antidotum nomine, Verbosis acquisivit sibi famam strophis.
s-74 Hic cum iaceret morbo confectus gravi Rex urbis, eius experiendi gratia Scyphum poposcit:
s-75 fusa dein simulans aqua Miscere illius antidoto se toxicum, Ebibere iussit ipsum posito praemio.
s-76 Rex advocata contione haec addidit:
s-77 Hoc pertinere vere ad illos dixerim, Quorum stultitia quaestus impudentiae est.
s-78 In principatu commutando saepius Nil praeter domini mores mutant pauperes.
s-79 Id esse verum parva haec fabella indicat.
s-80 Asellum in prato timidus pascebat senex.
s-81 Is hostium clamore subito territus Suadebat asino fugere, ne possent capi.
s-82 Quaeso, num binas mihi Clitellas impositurum victorem putas?
s-83 Senex negavit.
s-84 Ergo quid refert mea Cui serviam clitellas cum portem meas?
s-85 Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, Non rem expedire, sed mala videre expetit.
s-86 Ovem rogabat cervus modium tritici Lupo sponsore.
s-87 Ubi vos requiram cum dies advenerit?
s-88 Solent mendaces luere poenas malefici.
s-89 Ovis damnata falso testimonio Quod non debebat solvit.
s-90 Post paucos dies Bidens iacentem in fovea conspexit lupum:
s-91 Haec inquit merces fraudis a superis datur.
s-92 Nemo libenter recolit qui laesit locum.
s-93 Instante partu mulier actis mensibus Humi iacebat flebilis gemitus ciens.
s-94 Habent insidias hominis blanditiae mali:
s-95 Quas ut vitemus versus subiecti monent.
s-96 Canis parturiens cum rogasset alteram, Ut fetum in eius tugurio deponeret, Facile impetravit:
s-97 dein reposcenti locum Preces admovit, tempus exorans breve, Dum firmiores posset catulos ducere.
s-98 Hoc quoque consumpto flagitari validius Cubile coepit.
s-99 Si mihi et turbae meae Par inquit esse potueris, cedam loco.
s-100 Stultum consilium non modo effectu caret, Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
s-101 Corium depressum in fluvio viderunt canes.
s-102 Id ut comesse extractum possent facilius, Aquam coepere ebibere:

Text viewDownload CoNNL-U