Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 103 - 202 of 156 • previous

s-103 sed rupti prius Periere quam quod petierant contingerent.
s-104 Defectus annis et desertus viribus Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, Aper fulmineis venit ad eum dentibus Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
s-105 Infestis taurus mox confodit cornibus Hostile corpus.
s-106 Asinus, ut vidit ferum Impune laedi, calcibus frontem extudit.
s-107 Fortis indigne tuli Mihi insultare:
s-108 te, naturae dedecus, Quod ferre certe cogor bis videor mori.
s-109 Parce, quaeso inquit mihi, Quae tibi molestis muribus purgo domum.
s-110 Respondit ille:
s-111 Faceres si causa mea, Gratum esset et dedissem veniam supplici.
s-112 Atque ita locutus improbam leto dedit.
s-113 Heus inquit linguam vis meam praecludere, Ne latrem pro re domini?
s-114 Multum falleris.
s-115 Namque ista subita me iubet benignitas Vigilare, facias ne mea culpa lucrum.
s-116 In prato quondam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem:
s-117 tum natos suos Interrogavit, an bove esset latior.
s-118 Illi negarunt.
s-119 Rursus intendit cutem Maiore nisu et simili quaesivit modo, Quis maior esset.
s-120 Novissime indignata dum vult validius Inflare sese, rupto iacuit corpore.
s-121 Consilia qui dant prava cautis hominibus, Et perdunt operam et deridentur turpiter.
s-122 Quamlibet lambe otio;
s-123 Noli vereri.
s-124 Facerem mehercule, Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
s-125 Nulli nocendum:
s-126 Vulpes ad cenam dicitur ciconiam Prior invitasse et illi in patina liquidam Posuisse sorbitionem, quam nullo modo Gustare esuriens potuerit ciconia.
s-127 Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo Plenam lagonam posuit:
s-128 huic rostrum inserens Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
s-129 Quae cum lagonae collum frustra lamberet, Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
s-130 Sua quisque exempla debet aequo animo pati.
s-131 Haec res avaris esse conveniens potest Et qui humiles nati dici locupletes student.
s-132 quem stans vulturius super Fertur locutus:
s-133 O canis, merito iaces, Qui concupisti subito regales opes, Trivio conceptus, educatus stercore.
s-134 Quamvis sublimes debent humiles metuere, Vindicta docili quia patet sollertiae.
s-135 Vulpinos catulos aquila quondam sustulit Nido que posuit pullis, escam ut carperent.
s-136 Hanc persecuta mater orare incipit, Ne tantum miserae luctum importaret sibi.
s-137 Vulpes ab ara rapuit ardentem facem Totam que flammis arborem circumdedit, Hosti dolorem damno miscens sanguinis.
s-138 Aquila ut periclo mortis eriperet suos Incolumes natos supplex vulpi tradidit.
s-139 Plerumque stulti risum dum captant levem, Gravi destringunt alios contumelia Et sibi nocivum concitant periculum.
s-140 Salve inquit frater.
s-141 Ille indignans repudiat Officium et quaerit, cur sic mentiri velit.
s-142 Similem si negas Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo.
s-143 Facilis vindicta est mihi, Sed inquinari nolo ignavo sanguine.
s-144 Humiles laborant ubi potentes dissident.
s-145 Heu quanta nobis instat pernicies!
s-146 ait.
s-147 Expulsus regno nemoris qui profugerit, Paludis in secreta veniet latibula Et proculcatas obteret duro pede.
s-148 Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet.
s-149 Qui se committit homini tutandum improbo, Auxilia dum requirit, exitium invenit.
s-150 Quare sollicitum potius aevum ducitis, Quam regem me creatis icto foedere, Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?
s-151 Illae credentes tradunt sese miluo;
s-152 Qui regnum adeptus coepit vesci singulas Et exercere imperium saevis unguibus.
s-153 Merito plectimur.
s-154 Exemplis continetur Aesopi genus;
s-155 Equidem omni cura morem servabo senis;
s-156 Sed si libuerit aliquid interponere, Dictorum sensus ut delectet varietas, Bonas in partes, lector, accipias velim, Ita si rependet illi brevitas gratiam.

Text viewDownload CoNNL-U