Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

Showing 103 - 202 of 183 • previous

s-103 Phoebus amat que visae cupit conubia Daphnes, quodque cupit, sperat, que sua illum oracula fallunt.
s-104 ait.
s-105 Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non est vidisse satis;
s-106 laudat que digitos que manus que bracchia et nudos media plus parte lacertos.
s-107 Fugit ocior aura illa levi ne que ad haec revocantis verba resistit:
s-108 Non insequor hostis:
s-109 nympha, mane!
s-110 amor est mihi causa sequendi.
s-111 Aspera, qua properas, loca sunt.
s-112 Moderatius, oro, curre que fugam inhibe;
s-113 moderatius insequar ipse.
s-114 Cui placeas, inquire tamen.
s-115 Nescis, temeraria, nescis quem fugias, que ideo fugis.
s-116 Mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos que Patarea regia servit, Iuppiter est genitor;
s-117 per me concordant carmina nervis.
s-118 Inventum medicina meum est, que opifer per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
s-119 Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens.
s-120 Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est que requiem negat que tergo fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
s-121 Viribus absumptis expalluit illa que citae victa labore fugae spectans Peneidas undas ' fer pater ' inquit ' opem si flumina numen habetis.
s-122 Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
s-123 remanet nitor unus in illa.
s-124 Hanc quoque Phoebus amat, que posita in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
s-125 refugit tamen oscula lignum.
s-126 Cui deus ' at quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe ' dixit ' mea.
s-127 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas:
s-128 Finierat Paean:
s-129 vocant Tempe.
s-130 Per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis, que deiectu gravi tenues agitantia fumos nubila conducit que summis adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
s-131 Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur ne consolentur parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus que Apidanus senex que lenis Amphrysos et Aeas, que mox amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
s-132 sed quam non invenit usquam.
s-133 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et ' o virgo Iove digna que tuo beatum nescio quem factura toro, pete ' dixerat ' umbras altorum nemorum ' ( et nemorum monstraverat umbras ), ' dum calet et medio sol est altissimus orbe.
s-134 Iam pascua Lernae que consita arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit que tenuit fugam que rapuit pudorem.
s-135 Quem postquam caelo non repperit, ' aut ego fallor, aut ego laedor ' ait, que delapsa ab aethere summo constitit in terris que nebulas recedere iussit.
s-136 Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
s-137 Bos quoque formosa est.
s-138 Petit hanc Saturnia munus.
s-139 Quid faciat?
s-140 Pudor est qui suadeat illinc, hinc dissuadet amor.
s-141 Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io.
s-142 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat:
s-143 Luce sinit pasci;
s-144 cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo.
s-145 frondibus arboreis et amara pascitur herba, que pro toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix que limosa flumina potat.
s-146 Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas;
s-147 que nova ut conspexit in unda cornua, pertimuit que se exsternata refugit.
s-148 at illa patrem sequitur que sequitur sorores et patitur tangi que se admirantibus offert.
s-149 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
s-150 Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, corporis indicium mutati triste peregit.
s-151 ingeminat, ' ne tu es quaesita per omnes nata, mihi terras?
s-152 tu non inventa reperta luctus eras levior.
s-153 Retices ne c mutua nostris dicta refers, alto tantum suspiria ducis pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis.
s-154 Talia maerentem stellatus submovet Argus que ereptam patri diversa in pascua natam abstrahit.
s-155 Ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.
s-156 Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce desilit in terras.
s-157 Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, dum venit, adductas et structis cantat avenis.
s-158 Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem que iunctis canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat.
s-159 nymphae Syringa vocabant.
s-160 Non semel et satyros eluserat illa sequentes et quoscumque deos que umbrosa silva que ferax rus habet.
s-161 Ortygiam studiis que ipsa colebat virginitate deam.
s-162 Sic quoque fallebat.
s-163 Hic illam cursum inpedientibus undis, ut se mutarent liquidas orasse sorores, Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret, corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres.
s-164 que Dum ibi suspirat, motos in harundine ventos effecisse sonum tenuem que similem querenti.
s-165 atque ita disparibus calamis conpagine cerae inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
s-166 Talia dicturus vidit Cyllenius omnes succubuisse oculos que adoperta lumina somno.
s-167 Supprimit extemplo vocem que firmat soporem languida permulcens medicata lumina virga.
s-168 Excipit hos que volucris suae Saturnia pennis collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
s-169 Protinus exarsit ne c tempora distulit irae que horriferam oculis que animo obiecit Erinyn paelicis Argolicae que stimulos in pectore caecos condidit et profugam per totum terruit orbem.
s-170 Ultimus inmenso restabas, Nile, labori.
s-171 Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae procubuit genibus que resupino ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri que finem orare malorum.
s-172 Coniugis ille suae conplexus colla lacertis, finiat ut poenas tandem, rogat ' in ' que ' futurum pone metus ' inquit;
s-173 et Stygias iubet hoc audire paludes.
s-174 fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt que umeri que manus, que ungula in quinos dilapsa absumitur ungues:
s-175 de bove nil superest formae nisi candor in illa.
s-176 que Officio pedum nymphe contenta duorum erigitur que metuit loqui, ne more iuvencae mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
s-177 Fuit huic animis aequalis et annis Sole satus Phaethon.
s-178 Pudet haec opprobria nobis et dici potuisse et non potuisse refelli.
s-179 Dixit et inplicuit materno bracchia collo que per suum que Meropis caput que taedas sororum traderet oravit veri sibi signa parentis.
s-180 Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira mota magis dicti sibi criminis utraque caelo bracchia porrexit que spectans ad lumina solis ' per iubar hoc ' inquit ' radiis insigne coruscis, nate, tibi iuro, quod nos que audit que videt, hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole satum.
s-181 Si ficta loquor, neget ipse videndum se mihi, que sit oculis lux ista novissima nostris.
s-182 unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
s-183 Emicat extemplo laetus post talia matris dicta suae Phaethon et concipit aethera mente, Aethiopasque suos que positos sub ignibus Indos sidereis transit que patrios adit inpiger ortus.

Text viewDownload CoNNL-U