s-904
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langubardorum adque patricio Romanorum, quod Langubardiam cepit anno regni eius vigisimo tertio, et filio eius domno nostro Pipinu rege, anno regni eius septimo decimo, mense magio, indictione quinta. |
s-905
| manifestum es mihi Iohanne in Dei nomine episcopo sancte Lucane ecclesie, quia tu Aldiperte presbiter per cartulam scriptam offeruisti ecclesie nostre Domini Salvaturis a me sitam prope ecclesia sancti Martini, in altario sancti Petri, homnia et in omnibus casis et rebus tuis, seo et ecclesiam tuam vocabulum sancti Benedicti, cum homnia rem ad eam pertinentem in integrum. |
s-906
| unde modo, una cum consensum de sacerdotes meos corum nomina subter leguntur, sic confirmare per hanc cartulam in te nominate Aldiperte presbiter tam ipsa ecclesia quam que homnia et in omnibus rebus ipsis prevideo, quod in ipsam cartulam legitur in integrum, ut dum tu advivere merueris homnia in tua sit potestatem avitandum, avendum, regendum, guvernandum adque meliorandum et usumfructuandum et per singulus annus in natale Domini novis seo successoribus nostris a parte predicte ecclesie Domini Salvatoris reddendum unum soledum in oleo luminaria ipsius ecclesie. |
s-907
| et si Berta Dei ancilla consubrina tua et Lazarus clericus nepus tuus dum tu advixeris tecum avitavunt, voluntatem et inperationem tuam faciendum et conpliendum, et post tuum decessum in ipsam ecclesiam sancti Benedicti, vel in prefata rem quem tu in ipsam ecclesiam nostra dedisti, avitare et resedere voluerint, ipsius ecclesie deserviendum recto moderamine, homnibus ipsis casis et rebus bene lavorandum et guvernandum adque meliorandum, et ad parte predicte ecclesie nostre sancti Salvaturi per singulus annus, iustitiam novis exinde redendum i natalem Domini duo soledis in oleo, similiter homnia in eorum pos tuum decessum sit potestate avitandum, regendum, usumfructandum in integrum, non in alio loco vel in alia casa avitandum vel alivi alique exinde subtraendum. |
s-908
| unde repromitto ego qui supra Iohannes in Dei nomine episcopo, una cum successoribus meis, vobis Aldiperte presbiter, Berta Dei ancella et Lazare clerico, ut si vos hec homnia suprascripta capitula, sicut supra legitur, adinpleveriti et conservaveriti, et nus vos de suprascripta ecclesia et re foris expellere quesierimus per qualivet ingenium, vel aliquid iustitia vobis superinponere presumserimus, spondeo me cum successoribus meis conponere vobis, cui ex vobis ipsam superinpositionem fecerimus, homnia ipsa superinpositio in triplum, et post ipsa conpositio data presens cartulam in sua manead firmitatem. |
s-909
| et pro confirmationem Alateu clericum notarium facere commonuimus. |
s-910
| actum in loco Vuilla. |
s-911
| + Ego Iohannes in Dei nomine episcopus in hanc cartulam a me facta subscripsi. |
s-912
| + Ego Filippus presbiter interfui et ex dicto domni Iohanni episcopi me teste subscripsi. |
s-913
| + Ego Saxelmus presbiter interfui et ex dicto domni Ioanni episcopi me teste subscripsi. |
s-914
| + Ego Saripertu presbiter interfui et ex dicto domni Iohanni episcopi me teste subscripsi. |
s-915
| + Ego Ardiprandus presbiter interfui et ex dicto domni Iohanni episcopo me teste subscripsi. |
s-916
| + Ego Aidipert clericus interfui et ex dicto domni Iohannis episcopi me testi subscripsi. |
s-917
| + Ego Petrus subdiaconus interfuit et ex dicto domni Ioanni episcopi me teste subscripsi. |
s-918
| + Ego Alateu clericus pos tradita conplivi et dedi. |
s-919
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo quarto, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo decimo, tertio idus septembris, indictione sexta. |
s-920
| constat me Auriprandum presbiterum filio bone memorie Piruli, quia presenti per hanc cartulam vendere et tradere videor tibi Iohanni in Dei nomine episcopo omnis res mea quam abeo in Vicopelago vel ad gahagio da [Propn], tam terris quam et vineis, omnia et in omnibus, quantum habere videor, culta res vel inculta; |
s-921
| omnia et in omnibus tibi venundare videor in integrum [--] mihi in predicta locas pertenentes reservare videor, quantum exinde heredibus meis pro falcidie nomine reliquit per iudicati meae paginam [--], alia omnia et in omnibus mihi in predicta locas pertenentes tibi venundare videor in integrum. |
s-922
| et recepi a te pretium pro suprascriptas res in argento, soledos numero viginti quinque in prefinito. |
s-923
| unde spondeo ego qui supra Auriprandum presbiterum, una cum heredibus meis, tibi domno Iohanni episcopo et successoribus tuis, ut si nos vobis ipsa predicta mea venditio intentionaverimus aut retragi quesierimus per quodlibet ingenium, et eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo cum heredibus meis tibi et successoribus tuis componere [--] venditio in duplo, in ferquidem loco sub extimatione quales tunc fuerint. |
s-924
| et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-925
| actum ad ecclesiam sancti Martini in loco Flexo. |
s-926
| signum + manus Auriprandi presbiteri qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-927
| signum + manus Pauli clerici filii quondam Teutperti clerici, testis. |
s-928
| + Ego Alprandus presbiter rogatus ad Auriprandus presbiter me teste subscripsi. |
s-929
| + Ego Ermiprandus presbiter rogatus ad Auriprandus presbiter me teste subscripsi. |
s-930
| + Ego Tachiprandu presbiter rogatus ad Auriprandu presbiter me teste subcripsi. |
s-931
| + In nomine Domini. |
s-932
| die septimo decimo mense septembrio, regnante domno nostro Carulo rex Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum in Etalia, postquam Papia civitati ingressus est anno vicensimo quarto, et domno Pippino filio eius rex Langubardorum, anno septimo decimo per indictione sexta, feliciter. |
s-933
| constat me Maurello clerico negutiante natione Lucano, filio quondam Gumpert, et, quia dedi ad te, tradedi tivi Mauroni, filio quondam Tanuloni, casa et portio quod avire visu sum in locus qui dicitur Vaianu, et mihi ex conparatione avine da Iohanni et recta fue antea per Gospulo massario. |
s-934
| ipsa casa et res cum omnia adiacentia ad ipsa casa pertenentes, terris, vineis, campis, silvis, salectas, sationile, cultum et incultum, et cum ipsa pescaria, ut dixi, omnia et in omnibus suprascripta casa et portio, ipsa tivi qui supra Mauro tradedi ad avitandum, regendum adque meliorandum, casa et res ipsa, et ipsa casa reconciandum, ut dixi, adque meliorandum, in talis enim tinore, quatinus tu Mauro vel filio aut heredibus tuis, mihi vel ad heredibus meis, exinde per omnem circulus annus vinu tertia ratione reddendum et dece pisci boni per omnes veneri die dandum et aducendum hic ad casa avitationis nostre prope civitate; |
s-935
| amplius vovis nulla superinponatur. |
s-936
| et si tu vel filio aut heredibus tuis, mihi vel ad posteri que heredibus meis, hec omnia conpletus fueritis per circulus annus que superius legitur, et vos exinde expellere aut amplius superinponere quesierimus, tunc conponituru esse promitto ego Maurello vel meis posteri que heredibus, tivi Mauroni vel ad filio seo heredibus tuis, aurum solidos viginti. |
s-937
| quidem similiter constat me iam dicto Mauro repromittere, et repromitto in persona mea vel de filio aut heredibus meis, in suprascripta casa resedire et res ipsa lavorare adque meliorare casa et res ipsa. |
s-938
| et tivi vel ad posteri que heredibus tuis exinde per omnes circulus annus reddere adque adinplere promitto, id est vinu tertia ratione et dece pisci boni per omnem veneri die vovis aducendum ad suprascripta casa vestra. |
s-939
| et si hec menime conpletus fuerimus reddendum omnia per circulus annus, qualiter superius legitur, aut casa vel res suprascripta peiorata vel suptracta aparuere, tunc conponituru esse promitto ego Mauro, vel filio aut heredibus meis, tivi Maurello clerico vel ad posteris que heredibus tuis, suprascripta pena, aurum solidos viginti. |
s-940
| quam vero duas cartulas pari uno tinore inter novis Gheirifuns notarium scrivere rogavimus. |
s-941
| actum Pistoria, regnum et indictione suprascripta, feliciter. |
s-942
| signum + manus Maurelli clerici qui hanc cartulam fieri rogavit et eis relecta est. |
s-943
| signum + manus Mauri qui hanc cartulam fieri rogavit et eis relecta est. |
s-944
| + Ego Rachipaldu rogatus ad Maurellu et Mauru testi suscripsi. |
s-945
| signum + manus Feruald filio quondam Teuspert rogatus, testis. |
s-946
| + Ego Gautpertu clericus rogatus a Maurellu clerico et Mauro testi suscripsi. |
s-947
| signum + manus Benedicti filio quondam Raffusi rogatus, testis. |
s-948
| signum + manus Atripert tiavario rogatus, testis. |
s-949
| ego qui supra Gheirifuns notarius post a testibus rovorata tradita conplevi et dedi. |
s-950
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo quarto, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo decimo, tertio decimo kalendas octubris, indictione sexta. |
s-951
| manifestum est mihi Lazaro clerico filio bone memorie Rignuli de loco Vuilla, quia propter hanc cartulam pro remedio anime meae offero Deo et tibi ecclesiae Domini et Salvatoris, fundata a viro beatissimo domno Iohanni in Dei nomine episcopo infra civitatem Lucanam ante ecclesiam beati sancti Martini, id est omnia et in omnibus rebus meis ubique mihi pertinentibus, tam casis omnibus cum fundamentis, curtis, ortalia, terris, vineis, silvis, virgareis, castanietis, pratis, pascuis, cultis rebus adque incultis; |
s-952
| omnia et in omnibus mihi qualibet res in qualibet locas pertenentes, Deo et tibi predictae ecclesiae offero in prefinito. |
s-953
| et nulli liceat nolle quod semel volui et pro confirmatione Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-954
| actum ad ecclesiam sancti Pauli in suprascripto loco Vuilla. |
s-955
| + Ego Lazaro clericus in anc cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-956
| + Ego Autchis clericus rogatus ad Lazarus clericus me teste supscripsi. |
s-957
| + Ego Ardiprandus presbiter rogatus ab Lazaro clerico me teste supscripsi. |
s-958
| + Ego Landipertu subdiaconus rogatus ad Lazaro clerico me teste supscripsi. |
s-959
| signum + manus Autchis filio Vuiti clerici medici, testis. |
s-960
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-961
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit vigisimo quarto, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius septimo decimo, pridie nonas martias, indictione sexta. |
s-962
| manifestum est mihi Alaperto presbitero filio bone memorie Teusprandi, quia bone memorie Pertualdo presbitero filio bone memorie Persi de loco Piscia, ubi vocabulum est Bovulo, per cartulam me sibi successore et heredem elegi et constitui in ecclesia beati sancti Gregorii, que est edificata in suprascripto loco Piscia, ubi vocabulum est Bovulo; |
s-963
| tam in suprascripta ecclesia quam et in omnibus casis et omnibus rebus ad ipsa ecclesia pertenente, vel in omnibus rebus suis ubique ei in quolibet locas pertenuit, movile res vel inmobile seo semoventibus per quolibet genium pertinentes, me, heredem et successorem confirmavit, ut omnia et in omnibus in mea esse potestatem post eius decessum, ut in mea esse potestatem usufructuandi, regendi et ordinationem in ipsa ecclesia faciendi. |
s-964
| modo vero per hanc cartulam ego qui supra Alaperto presbitero dare et confirmare prevideo ipsum suprascripto monasterio sancti Gregorii, una cum casis et omnibus rebus ad ipso monasterium pertenentem, qualiter nobis ab ipso bone memorie Pertualdo per cartulam datum est, Deo et tibi ecclesie Domini et Salvatoris, fundato a viro beatissimo Iohannes in Dei nomine episcopo infra hanc Lucanam civitatem ante ecclesiam sancti Martini, ut ipsi suprascripto monasterio cum rebus suis in tua predicta Dei ecclesia, vel de ipso sacerdote qui inibi custus fuerit, sit potestatem abendi, possedendi, usufructuandi et ordinandi secundum Deum. |
s-965
| nisi tantum volo ut, dum advivere meruero, ipsi monasterio cum omnibus rebus que mihi per ipsam cartulam ab ipso bone memorie Pertualdo presbitero obvenit in mea sit potestatem abendi, possidendi, inperandi et usufructuandi tantum, nam non iterum in alia ecclesia vel homine dandi. |
s-966
| et pro ipso usufructo de ipsa res reddere debeam in suprascripta Dei ecclesia Domini et Salvatoris uno soledo auro in mense octubrio per singulos annos. |
s-967
| et in mea reservo potestatem omnia res movile pro anima mea dandum et faciendum et uno petio de terra mea quem abeo in loco Rocta, qui latus unum tenet in via publica, petia ipsa in integrum, et vinea mea et vergario quam abeo in Blagniano, ipsa suprascripta terra et vinea in mea reservo esse potestatem faciendi exinde quod voluero. |
s-968
| et nonnulli liceat nolle quod semel volui, sed qualiter a me supra dictum est stavilitum permaneat. |
s-969
| et pro confirmationem Rachiprandum subdiaconum scribere rogavi. |
s-970
| actum Luca. |
s-971
| + Ego Alaperto presbitero in anc cartula a me benivola volontate facta manu mea subscripsi. |
s-972
| + Ego Saxelmi presbiter rogatus ab Alapertu presbiter me teste subscripsi. |
s-973
| + Ego Airualdu presbiter rogatus ad Alapertu me teste subcripsi. |
s-974
| + Ego Aidipertu clericus rogatus ad Alapertu presbiter me teste subscripsi. |
s-975
| + Ego Petrus subdiaconus rogatus av Alapertus presbiter me teste subscripsi. |
s-976
| + Ego Rospintus subdiaconus rogatus ab Alapertu presbiter me teste subscripsi. |
s-977
| + Ego Rachiprandus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-978
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langubardorum ac patricius Romanorum, quo coepit Langubardiam, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eorum vigensimo quarto et septimo decimo, quarto decimo dies post kalendas aprilis, indictione sexta. |
s-979
| manifestu sum ego Alprando filio bone memorie Grasolfi, quia convenit mihi, una tecum Arifuso presbitero rectore adque custode ecclesie beate sancte Marie sita in loco Gurgite, ut inter nos viganeum facere deberemus. |
s-980
| ita factum est. |
s-981
| proinde per hanc cartulam dare videor ego qui supra Alprando in viganeum tibi Arifuso presbitero ad parte suprascripte ecclesie sancte Marie una petia de vinea mea quem abere visu sum in suprascripto loco Gurgite, qui uno capu tene in via pubblica, alio caput et uno lato est tenente in vinea mea qui supra Alprand, que mihi reservo, et in vinea Gumprandi et de germani eius, et alio lato est tenente in terra suprascripte ecclesie sancte Marie; |
s-982
| petia ipsa qualiter circumdata est per designatas locas tibi in viganeum dare videor, una cum fossa et cesa sua et cum omnibus arboribus suis in integrum. |
s-983
| et pro hec recepi a te in viganeum una petia de terra suprascripte ecclesie sancte Marie in iam dicto loco Gurgite, qui uno lato est tenente in curte et orto Rachimunduli et Lampuli clericorum, alio lato tene in terra mea qui supra Alprand, caput uno tene in via pubblica et alio capu tene in terra Benedicti magistri; |
s-984
| petia ipsa qualiter circumdata est per designatas locas mihi in viganeum dedisti, una cum arboribus suis in integrum. |
s-985
| ubi super hoc cumcambium secundum lege direxit missum suum vir beatissimo domno Iohannes episcopus, id est Teutpaldus presbiter filio bone memorie Teudualti clerici, qui una cum alios Deum timentes homines previdit qualiter melioratum cambium recipisti ad parte suprascripte ecclesie sancte Marie quam exinde dedissitis. |
s-986
| unde spondeo ego qui supra Alprando una cum meis heredibus ut si tibi Arifuso presbiter, vel heredes seu successoribus tuis, intentionare aut subtrahere presumserimus iam dicta petia de vinea quem tibi in viganeum dedi per quolibet ingenio, et eam vobis ab omnes homines defendere non potuerimus, spondeo ego qui supra Alprand una cum meis heredibus conponere tibi Arifuso presbitero, vel heredes seu successoribus tuis, ad parte ipsei ecclesie sancte Marie iam dicta vinea, quem tibi in viganeum dedi, in duplum, ferquidem in ferquidem loco sub extimationem cum quibus et quales tunc fuerit. |
s-987
| unde inter nos duas cartulas Ghiselpert notarium scrivere rogavimus. |
s-988
| actum in vico qui dicitur Gundualdi prope suprascripto loco Gurgite. |
s-989
| + Ego Alprando in ac cartula ad me facta manu mea subscripsi. |
s-990
| + Ego Teutpaldus presbiter missus domni Iohanni episcopi sicut supra legitur interfui et manus mea subscripsi. |
s-991
| + Ego Perifusu presbitero rogatus ad Alprando me teste subscripsi. |
s-992
| + Ego [Propn] presbitero rogatus ad Alprandu me testes subscripsi. |
s-993
| signum + manus Roffridi filio quondam Roppuli, testis. |
s-994
| signum + manus Perii filio quondam Ermualdi, testis. |
s-995
| signum + manus Fratelli filio quondam Angii de Granio, testis. |
s-996
| + Ego Ghiselpert notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-997
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo gratia Dei rex Francorum et Langubardorum ac patricius Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigensimo quinto, et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius octavo decimo, octavo decimo kalendas ianuarias, indictione septima. |
s-998
| manifestum est mihi Vuilleramo clerico filio bone memorie Auderami, abitatore in loco Vaccule, ubi dicitur Ammiate, quia pro Dei amore et remedio anime meae construxi ecclesia in proprio territurio meo, in suprascripto loco Ammiate, in honore Domini Dei nostri Iesu Christi et beati Petri Apostolorum principis, et rogavi virum beatissimum Iohannem huius Lucane ecclesie episcopum ut ipsa ecclesia ab eo esset dedicata. |
s-999
| nunc autem per presentem hanc dotalis cartulam pro redemtione et salute anime meae in prefata Dei ecclesia aliquid ex rebus meis offerre prevideo, in primis omnium fundamentum illut ubi ipsa Dei ecclesia sita est, una cum sala ipsa ibidem prope cum fundamento suo et curte ante se, quomodo signa posita sunt, et orto post ipsa ecclesia, simul et vinea mea in terra Russula, cum quercieta sua et oliveto, ipsam clausuram in integrum, simul et alia vineam meam, ubi dicitur ad Fine, ipsam clausuram cum arboribus suis in integrum, seu et omnem rem meam sundrialem quam abeo in loco Sexantula, terris, vineis, silvis, virgariis, olivetis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, ut dixi, ipsam sundrialem rem in integrum, similiter et unam casam meam massariciam in loco Farnoccle, qui regitur per Bonichis filio quondam Bonishomoli, una cum omni re ad eam pertenentem, in integrum, necnon cafagium meum quam abeo prope Ponte tectum, qui mihi ex conparationem obvenit a quondam Serbulo, in integrum, simul et alium campum meum ad Vaccule, quem nominamur ad Valle, ipsum campum in integrum, et alium campum meum ibidem, prope ubi dicitur ad Molinum, una cum arboribus, in integrum, similiter et quartam portionem de omnibus olivetis meis quam abeo in ipso loco Vaccule, ipsam quartam portionem in integrum, et medietatem de silva mea maiore in ipso loco Vaccule in integrum, et vergarium meum ad Fontana in integrum et alium vergarium meum, qui mihi ab Araldo socero meo obvenit in integrum. |
s-1000
| hec omnia suprascripta res, qualiter superius legitur, offero Deo et tibi prefate ecclesie sancti Petri pro salute et redemtione anime meae, omnia in prefinito. |
s-1001
| et taliter volo adque constituo, ut dum ego Deo prestante advixero, ipsa prefata Dei ecclesia cum omnibus iam dictis rebus in mea et Gheiprandi filii mei sit potestatem regendi, gubernandi et usufructuandi et secundum Deum ordinandi. |
s-1002
| et quanti de nepotibus meis qui de filiis meis procreati sunt aut fuerint, vel eorum filii filiorum, tonso capite in ipsa Dei ecclesia deservire voluerit officium Dei peragendum, et de rebus suis ividem dare voluerit, post nostrum decessum in eorum sit potestatem recto moderamine ividem abitandi et ipsam ecclesiam cum rebus suis regendi, gubernandi et usumfructuandi et secundum Deum ordinationem de presbiterum faciendi tantum. |
s-1003
| et volo ut semper omni tempore una die per singulas ebdomadas ibidem pascantur ad mensam pauperes septem, abentes tria pulmentaria per singulos, quatram panis, quattuor calices vini, ut de eorum refectione nobis in novissima die a Domino mercis retribuatur. |