s-715
| actum Luca. |
s-716
| + Ego Celsus clericus in anc cartulam a me facta manu mea subscripsi. |
s-717
| + Ego Rotchis presbiter rogatus a Celso clerico me teste subscripsi. |
s-718
| + Ego Stabilis presbitero rogatus a Celso clerico me testes subscripsi. |
s-719
| + Ego Aldprandu clericus rogatus a Celso clerico me teste subscripsi. |
s-720
| signum + manus Teudipranduli filio quondam Deusdi, testis. |
s-721
| signum + manus Ilmeranduli filio Silvuli clerici, testis. |
s-722
| + Ego Saxo clericus post traditam conplevi et dedi. |
s-723
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rex Francorum et Langubardorum, anno regni eius Deo propitio in Langubardia sexto decimo, et domno nostro Pipino filio eius rex, anno regni eius nono, mense iunio, indictione duodecima, feliciter. |
s-724
| manifestum est mihi Tanimundu clericus, filio quondam Tanifridi, de loco Gurgite, quia ante hos annos offeruit ego una cum suprascripto geniture meo tibi Deo et eclesie beate sancte Marie, sita in suprascripto loco Gurgite, id est omnia et in omnibus casa havitationis nostra, ubi ego modo havitare visum sum, una cum omnis fabricis et edeficia sua, cum fundamento et curte et orto, terris, vineis, holivetis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis adquem incultis, movile vel inmovile seo semoventibus; |
s-725
| omnia et in omnibus ante hos annos offerere previdimus in suprascripta Dei eclesia beate sancte Marie. |
s-726
| unde modo convinet mihi qui supra Tanimundu clericus una voviscum Gundolperte et Fratello germanis, filii bone memorie Gumperti, ut ego vel meus heredes in suprascripta casa et res resedire et havitare diveamus, ubi modo havitare visum sum, et omnia suprascripta casa et res bene lavorare et meliorare diveamus; |
s-727
| et istetit inter nus ut tam ego qui supra Tanimundu quam et meus heredes de suprascripta casa et res per singulos annos pensionem dare diveamus in mense augusto i suprascripta clesia beate sancte Marie, tremissi quinque boni expendivilis et nus ad mandatum vestro venire diveamus et vos nus propter lige et iustitia faciendum destringere et pignorare diveati como [verb] et aliis hominibus vestris. |
s-728
| unde repromitto ego qui supra Tanimundu una cum heredes meus vobis Gundolperte et Fratello vel ad heredibus vestris ut, si ad nus suprascripta casa et res non fuere bene lavorata et meliorata et nus suprascripti tremissi i predicta Dei eclesia per omnes mese augusto non derimus et ad mandatum vestro venire non voluerimus au de suprascripta casa et res foris exierimus per qualivet ingenio, prometto ego qui supra Tanimundu una cum heredes meus conponere vobis Gundolperte et Fratello et ad vestris heredibus auri soledos nomero trigentas et nus in suprascripta casa et res in suprascripto ordine resedire et havitare diveamus, quia inter nus taliter convinet. |
s-729
| et pro confirmatione Gumprandu iscrivere rogavi. |
s-730
| actum in vico Gundualdi. |
s-731
| signum + manus Gheriperti, filio quondam Gheripaldi, teste. |
s-732
| signum + manus Leoprandi, filio quondam Pertinandi, teste. |
s-733
| + Ego Paulu, rogatus at Tanimundu clerico, me teste subcripsi. |
s-734
| + Ego Gumprandu pos tradita conplevi et dedi. |
s-735
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit septimo decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius decimo, septimo idus augustas, indictione tertia decima. |
s-736
| constat me Tasso, filius quondam Gunfridi, havitatore in Lunata, presenti enim die per hanc cartulam vendere et tradere prevideo tibi viro beatissimo Iohanni, in Dei nomine episcopo, una petia de terra mea, quod est gahagio, quod abere visus sum in finibus Maritime, in loco Columnata qui ex parte vocitatur sub Peritulo, sub via publica, qui mihi ex comparationem obvenit a Mauro, filio quondam Dulcioli. |
s-737
| et est tenentem ipsum gahagium; |
s-738
| uno capo tene in terra qui fuit quondam Pranduli, alio capo tene similiter in terra ipsius Pranduli qui ei obvenit a Teudiperto consortes meo, lato uno tene in via publica, alio lato tene in fluvio Brona et in terra de filiis quondam Ghiseramni. |
s-739
| ipse suprascripta petia de terra, quod est gahagio, qualiter circumdata est per designatas locas, una cum omnibus arboribus fructiferis et infructiferis, una cum fossa et cesa sua tibi ea trado in integrum; |
s-740
| et dedi ego tibi de meo proprio pretium, auri soledos numero triginta in prefinito. |
s-741
| unde spondeo ego qui supra Tasso, una cum meis heredibus, tibi domno Iohanni episcopo et successoribus tuis ut, si nos vobis ipso suprascripto gahagio intentionaverimus aut retragi quesierimus per quolibet ingenium et eum vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo cum heredibus meis tibi et successoribus tuis conponere ipsum predictum gahagium in duplo, in ferquidem loco, sub extimatione cum quo aut quales tunc fuerint. |
s-742
| et nihil mihi infra designatas locas reservavi. |
s-743
| et pro confirmatione Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-744
| actum Luca. |
s-745
| signum + manus Tassi, qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-746
| + Ego Andreas presbiter, rogatus a Tasso, me teste subscripsi. |
s-747
| + Ego Petrus diaconus, rogatus a Tasso, me teste subcripsi. |
s-748
| + Ego Teutprandus, rogatus ad Tasso, me teste subscripsi. |
s-749
| + Ego Pallo, rogatus ad Tasso, me teste subcripsit. |
s-750
| + Ego Vuito clericus, rogatus ad Tasso, me teste subcripsit. |
s-751
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-752
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit septimo decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius decimo, quarto idus februarias, indictione quarta decima. |
s-753
| manifestum est mihi Dulciperto acholatus, filio bone memorie Vuilleradi, quia per hanc cartulam pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesie beati sancti Martini hic Luca, ubi est domus episcoporum, ubi corpus beati Reguli umatum quiescit, casa abitationis meae, quod est solario, quam abeo infra hanc Lucanam civitatem, ipsa casa cum fundamento, curte, granario. |
s-754
| qui ipse casa una cum ipsa curte uno capo tene in orto Aliperti presbiteri et in casa Erminandi, alio capo tene in casa qui fuit Amuli nepoti mei, lato uno tene in casa et terra sanctae Marie, alio lato tene in casa Tedduli et Bonipertuli presbiteris. |
s-755
| ipse suprascripta casa una cum fundamento et curte, qualiter circumdata est per designatas locas, una cum arboribus suis Deo et tibi predictae ecclesie offerre prevideo in integrum, qualiter mihi est pertenente, in tali vero tenore ut, dum advivere meruero, ipse suprascripta casa in mea sit potestatem ad resedendum et abitandum et, post decesso meo, medietatem de predicta casa, capo da exorgente, similiter volo ut, dum advivere merueret Ermilinda coniux mea et Cristina filia mea, in ipsa medietate de predicta casa abitare et resedere et meliorare debea. |
s-756
| nam, post decesso meo qui supra Dulciperto et post decesso suprascripte Ermilinde et Cristine, suprascripta casa una cum omni edificio suo et qualiter supra circumdata est, semper permaneat et sit in potestatem predicte Dei ecclesie in prefinito. |
s-757
| nam ego non abeam potestatem predicta casa in alia ecclesia vel qualive homine dare ne c oblicare, set semper, post meum decessum et de suprascripte femine, sit in potestatem predictae Dei ecclesie in prefinito. |
s-758
| et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-759
| actum Luca. |
s-760
| signum + manus Dulciperti acholati, qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-761
| + Ego Alprandus presbiterum, rogatus a Dulciperto acolatu, me teste subscripsi. |
s-762
| + Ego Sichiprandus presbiter, rogatus a Dulciperto acholato, me teste susscripsi. |
s-763
| + Ego Austripertus clericus, rogatus ad Dulcipertus acolitus, me teste subscripsi. |
s-764
| + Ego Osprandus subdiaconus, rogatus ad Dulcipertus acolitus, me teste subscripsi. |
s-765
| + Ego Sildiprandus subdiaconus, rogatus ad Dulcipertus acolatus, me teste subscripsi. |
s-766
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-767
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rex Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langubardiam cepit octavo decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius undecimo, mense iunio, indictione quarta decima. |
s-768
| manifestum est mihi Gudipertus, filio quondam Autari, de Paterne magiore, quia per hanc cartulam offero Deo et tibi ecclesie sancti Reguli in loco Vualdo omnia et ex omnibus rebus meis que mihi ligibus est pertinente tam casas abitationis me cum fundamento, curte, orto, terris, vineis, pratis, pascuis, cultum adque incultum; |
s-769
| et Georgium clericum scrivere rogavi. |
s-770
| actum Luca. |
s-771
| signum + manus Gudiperti, qui hanc cartulam fieri rogavi. |
s-772
| + Ego Perite clericus, rogatus ad Guipertu, me teste subscripsi. |
s-773
| + Ego Ermiprandus clericus, rogatus ab Gudipertus, me teste subscribsi. |
s-774
| + Ego Sildiprandus subdiaconus, rogatus ad Gudipertus, me teste subscripsi. |
s-775
| + Ego Georgium clericus pos tradita conplevi et dedi. |
s-776
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit octavo decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius duodecimo, quinto decimo kalendas iunias, indictione quinta decima. |
s-777
| manifestum est mihi Ilprando clericus, filius quondam Suntioli, de loco Marcianula, quia ante hos annos affeduciatam abuit casa abitationis meae et res mea quondam Agiprandi presbiteri, rectori ecclesie sancti Frigiani de Lunata, ad soledos sex. |
s-778
| modo vero convenit mihi qui supra Ilprando clerico una tecum Austrifonsus diaconus, rector ecclesie ipsius sancti Frigiani, per hanc cartulam vendere et tradere prevideo ego qui supra Ilprando clerico tibi Austrifonsus diaconus, rector ecclesie sancti Frigiani, casa abitationis meae, quod est solario, una cum fundamento, curte, orto et vinea et terra vacua, omnia ipsa clausura in integrum et est tenentem lato uno in vinea qui fuit quondam Ermuli, alio lato et ambas capitas tene in terra et vinea Gariperti germani mei. |
s-779
| ipsa suprascripta casa una cum curte, orto, terra et vinea, qualiter circumdata est, ipse clausura una cum arboribus suis, omnia infra designatas locas tibi venundare videor in integrum. |
s-780
| simul et venundare tibi videor uno petio de vergario meo, quam abeo prope casalino qui mihi in viganium obvenit ab Agiolo presbitero; |
s-781
| et est tenente ipsi virgario uno capo et uno lato in terra et virgario ecclesie sancti Laurentii, alio capo tene in rivo, alio lato tene in casalino; |
s-782
| et recepi ad te pretium, auri soledos numero quindecim et pro ipsos sex soledos pro quo antea eam adfeduciatam abuit ipsius Agiprandi presbiteri; |
s-783
| et sunt toti ipsi soledi tam de ipsa feducia quam tibi persolsi quam et ipsi quindecim soledi, sunt soledi viginti et uno, quas a te pro ipsa casa et sicut supra legitur recepit in prefinito. |
s-784
| unde repromitto ego qui supra Ilprando clericus una cum meis heredibus tibi Austrifonsus diaconus vel successoribus tuis ut, si nos vobis ipsa suprascripta casa cum fundamento, curte, orto, terra, vinea, ipsa clausura, qualiter supra circumdata est una cum arboribus suis seu et ipso virgario intentionaverimus aut retragi quesierimus per quolibet ingenium et eam vobis ab omni homine defendere non potuerimus, spondeo cum heredibus meis tibi et successoribus tuis componere casa et omnia ipsa res in duplo, in ferquidem loco, sub extimationem quales tunc in die illa fuerint. |
s-785
| et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-786
| actum ad ecclesiam sancti Frigiani in Lunata. |
s-787
| signum + manus Ilprandi clerici, qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-788
| signum + manus Coffuli clerici, filii quondam Causiperti de Sugrominio, testis. |
s-789
| signum + manus Gumpaldi, filii quondam Pettuli de Sugrominio, testis. |
s-790
| + Ego Gheipertu clericus, rogatus at Ilprandu clerico, me teste subcrisit. |
s-791
| signum + manus Laipi, filio Aimi de Lunata, testis. |
s-792
| + Ego Iohannis, filio Gunprandi, rogatus at Ilprandu clerico, me teste supscripsit. |
s-793
| + Ego Gumpertus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-794
| + In Christi nomine notitia brevis qualiter, in presentia Mottari gastaldii de loco Quaratiana, querebat domnus Iohannes episcopus Dulciolum de ipso loco Quaratiana et dicebat ei: |
s-795
| contras mihi casam et rem istam ubi resedis aut dicis eam esse tuam an sancti Martini; |
s-796
| et ipse Dulciolus professus est et manifestavit dicens: |
s-797
| nihil tibi de casa et res ista contendo, quia sancti Martini est. |
s-798
| et quando domnus episcopus ipsum Dulciolum de ipsa casa et res querebat in ipsa curte eius in ipso loco Quaratiana erat, ubi cum domnus episcopus aderat Gherifusus presbiter, Iohannes presbiter, Ardiprandus presbiter, Fuselprandus presbiter, Sicheradus clericus, Teutpaldus clericus, Vito clericus, Sichiperto subdiaconus, Sichifridi clericus, Firmo, Tassilo. |
s-799
| hec manifestatio facta est anno dominorum nostrorum Caruli regis Francorum et Langubardorum ac patricii Romanorum vigisimo et domni Pipini regis tertio decimo, mense augusto, indictione prima. |
s-800
| + Ego Ardiprandus presbiter interfui. |
s-801
| + Ego Sicheradu clericus interfui. |
s-802
| + Ego Vito clericus interfui. |
s-803
| + Ego Firmo interfui. |
s-804
| + Ego Tassilo interfui. |
s-805
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum ac patricio Romanorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit vigisimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius tertio decimo, septimo kalendas martias, indictione secunda. |
s-806
| manifestum est mihi Arniperto, filius quondam Silvini, cives Pistoriense, quia Ilaro, filio quondam Crispinuli, emise in me et heredes meus cartulam securitatis de omnia res illa, quanta ipse quondam Crispinulo per due cartule dede in bone memorie Silvino genitore meo, seu et de ipse memorate cartule in eo tenore ut, si ipse Ilaro vel heredes eius mihi vel heredes meus aut ille homo, cui ipse Ilaru res ipsa dedisse aut venundasse, intentionare aut agere presumsere et re ipsa cum ipse suprascripte monimina nobis menime defendere potuere, ut componere nobis res ipsa in duplo. |
s-807
| unde ego qui supra Arniperto pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesie beati sancti Martini hic Luca, ubi domus episcoporum esse videtur, ipsam memoratam cartulam, que in me ipse iam dicto Ilaro emise, una cum omnia et in omnibus rebus illis quanta in cartula illa contenere videtur; |
s-808
| in tua Dei ecclesia sancti Martini vel tuis rectoribus sit potestatem ut exinde de iam memorata cartulam et iam dicta res mihi heredes esse debeas, quia in omnibus de hec que superius legitur te sanctam Dei ecclesiam vel tuis rectoribus heredes esse constituo ut omnia et in omnibus tam ipse memoratam cartulam quam et suprascripta res, quem in cartula illa commemorata esse videtur, in vestra sit potestatem in prefinito avendum, possedendum, faciendum, iudicandum exinde quod volueritis; |
s-809
| sicut alios heredes meos qui de meo germine procreatum fuisset post meum decessum facere potuit, sic in vestra sit omnia potestatem. |
s-810
| et hec cartulam omni tempore in predicto ordinem firmam et stabilem permaneat. |
s-811
| et Gumpertum presbiterum scribere rogavi. |
s-812
| actum Luca. |
s-813
| + Ego Arnipertu in ac cartula a me facta manus mea suscripsi. |
s-814
| + Ego Georgius, rogatus at Arnipert, me testi subscripsi. |