s-512
| + Ego Deusduna presbiter in anc cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-513
| signum + manus Ermiperti negudianti, testis. |
s-514
| signum + manus Andree filium bone memorie Rutperti de Vuamo, testis. |
s-515
| + Ego Autpertus clericus et medicus rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsi. |
s-516
| + Ego Teufridi rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsi. |
s-517
| + Ego Verbonus presbitero in anc cartula consensi et manus mea subcripsi. |
s-518
| + Ego Aruchisi clericus rogatus a Deusdona presbitero me teste subscripsi. |
s-519
| + Ego Magnolfus pos tradita conplevi et dedi. |
s-520
| Exemplar. |
s-521
| in Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, quo Langobardiam coepit anno regni eius tertio decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius sexto, tertio decimo kalendas septembris, indictione nonam. |
s-522
| manifestum est mihi Aliseo clerico filio bone memorie Ursi, quia in proprio territurio meo a fundamentis construxi ecclesiam in honore Dei et Domini Salvatoris et beatissimi sancti Simplicis. |
s-523
| nunc vero propter hanc cartulam offero Deo et in suprascripta ecclesia ipsum porticalem qui ad ipsa ecclesiam advembratum esse videtur, una cum ipsa caminata et cum fundamenta sua, in integrum, seu et ipsum ortum meum qui super iam dicta ecclesia videtur esse in integrum. |
s-524
| similiter offero ibidem in ipsa eclesia portionem meam de casa illa que dicitur da Ursulum, seu et portionem meam de omnia et in omnibus quod ad ipsa casa est pertinente in integrum, simul que et portionem meam de terris et vineis illis qui fuerunt pertinentes ad casam illam, ubi quondam Petrulus massarius habitavit et postea fuit possessa a quondam Iohanne clerico, meam portionem de ipsis nominatis terris et vineis quatenus mihi a germanos meos in sorte obvenit in integrum. |
s-525
| quidem et offero Deo et tibi supra nominata Dei ecclesia vinea mea illa, quem ego a Prandulo clerico filio quondam Auderami conparavi, in integrum, una cum terra et vinea mea illa que mihi obvenit a bone memorie Sindiprando presbitero et a Iohanne clerico, seu et a quondam Ursulum, ipsa suprascripta terra et vinea, qualiter est advembrata, in integrum. |
s-526
| similiter et casas meas illas in Iustiniana, qui mihi a Iohanne clerico et a quondam Soldulo ex conparatione obvenerunt, una cum omnia et in omnibus ad ipsas casas pertinentes, in integrum, seu et una petia de terra mea in Pisanica, qui mihi ex conparatione obvenit a quondam Cuniperto barbano meo, in integrum. |
s-527
| hec omnia quod supra legitur sic esse constituo, ut per hanc offersionis meae cartulam sint et permaneant in potestate sepe dicte Dei ecclesia vel de eius rectoribus in integrum in prefinito. |
s-528
| quam vero dotalis seu offersionis meae hanc cartulam pro confirmatione Filippum presbiterum scribere rogavi. |
s-529
| actum Luca. |
s-530
| + Ego Aliseus clericus in hanc cartulam offersionis a mee facta manu mea subscripsi. |
s-531
| signum + manus Virualdi filii bone memorie Radualdi, testis. |
s-532
| signum + manus Auriperti filii Alperti de Placule, testis. |
s-533
| signum + manus Auriprandi filii quondam Pilli, testis. |
s-534
| + Ego Toto filio bone memorie Aurili rogatus [--] ab Aliseu clerico in anc cartulam me teste suscripsi. |
s-535
| + Ego Diesbonu clericus rogatus ad Alliseu clerico in anc cartula me teste subscripsi. |
s-536
| ego Filippus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-537
| ego idem ipse Filippus presbiter ex autentico fideliter exemplavi. |
s-538
| + In Dei nomine regnantes domnis nostris Carulo et Pipino filio eius viris excellentissimis regis Francorum seo et Langubardorum, anno regni eorum in Dei nomine quod Langubardia cepit in Ethalia tertio decimo et sexto, pridie kalendas septembris, indictione nona, feliciter. |
s-539
| monastirio sancti Riguli, qui fundatum est in loco qui vocitatur Vualdo, ubi Ermulo vir venerabilis presbitero esse videtur, ego Tachipertu clericus filius quondam Tanicausi [verb] manifeste, quia omnipotens Deus homine livero arbitrio condidit, pro quibus oportet nobis cogitare quale pro nostra facinora agere devemus et de rebus nostris in loca sanctorum dispensare deveamus. |
s-540
| ideo ego qui supra Tachipertu clericus ad presentem die trado et offeruit in suprascripto monastirio sancti Riguli omnem rebus substantie mee quem abere visu sum in loco qui vocitatur Viginia, omnia et in omnibus quantum mihi ibidem da germani mei ligibus contegit, tam coltum quam et desertum, campis, silvis, olivetis, pomeferis vel fructeferis, vergariis vel pascuit, ut super diximus; |
s-541
| omnia et in omnibus quantum ibidem mea est partionem in suprascripto monastirio sancti Riguli offeruit et per hanc cartula confirmare rogavimus, ut ab odierna die habeas et teneas et adque firmiter possedeas ipsi suprascripto loco sancto Dei vel sacerdus qui ibidem ordinatus fuerit, ut exinde mihi omnipotens Deus et eius que beato sancto Regulus meas iubeas relaxare peccata et vita concidere sempiterna dignetur. |
s-542
| et si ego qui supra Tachipertu clericus vel meus heredes vel qualivet homo ipsa suprascripta mea offersione per qualivet ingenio de suprascripto monasterio sancti Reguli subtrahere quesieret vel minuare, sit Dei omnipotentis maledictionem, sciat super eum et beati sancti Petri apostulus Christi et sancti Reguli et Dei omnipotenti insuper eum incurrat periculum et ante tribunal Christi sit condamnatus. |
s-543
| et hanc suprascripta mea offersione suprascripto monastirio vel eius custudes firmiter omni tempore possedeat quale offeruit. |
s-544
| quam viro cartula offersioni Aupertu presbiterus scrivere rogavi et testibus que optulimus rovorandum. |
s-545
| actum est ad suprascripto monasterio sancti Reguli territorio civitatis Lucensis, die et tempore, regnum et indictio suprascripta, feliciter. |
s-546
| + Ego Tachiperto clericus in anc cartula offersionis ad me facta probria manus mea subscripsit. |
s-547
| signum + manus Vuinisildi viri devoti filii quondam Vuinicheldi, testis. |
s-548
| signum + manus Aufredi filii quondam Tachiperti viri devoti, testis. |
s-549
| signum + manus Ramingo filio Radualdi, testis. |
s-550
| signum + manus Ansualdi viri devoti filii quondam Furualdi, testis. |
s-551
| ego qui supra Aupert presbiter quam post tradita conplevi et dedi et eis relectum est. |
s-552
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit tertio decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, pridie kalendas magias, indictione decima. |
s-553
| manifestum est nobis Agiprando presbitero et Amico presbitero, seu et Ropperto clerico, quia quondam Deusdedit presbiter per cartulam decrevit casam et rem suam in nostra potestatem, ut nos eam pro illius animae remedio dispensare deverimus. |
s-554
| propterea per hanc cartulam pro remedio animae iam dicti Deusdedi presbiteri offerre previdemus Deo et tibi ecclesie beati sancti Nazarii site infra hanc civitatem, ubi ipse deservivi, casam abitationis ipsius Deusdedi presbiteri que est prope ipsam Dei ecclesiam cum fundamento suo, curte et fenile, sicut ab ipso Deusdede presbitero possessa fuit, una cum omni edificio suo et petris que in edificio misse non sunt. |
s-555
| et [--] ecclesie offerrimus in integrum. |
s-556
| et ut nos ipsam predictam casam in eodem veneravilem loco [--] offerre deverimus, dedit nobis Iohannes in Dei nomine episcopus unam libram de argento ad dispensandum pro anima ipsius Deusdedit presbiteri, ita vero ut ab hac presenti die ipsa prefata casa cum fundamento suo, curte, fenile et petre, sive cum omni edificio suo permaneat in potestatem prefate Dei ecclesie in prefinito, excepto buttes, chapitella, arcas, ferramenta, sive alia usitilia vel scherfa que in ipsa casa est, que novis reservamus ad dispensandum. |
s-557
| et ab alio homine rectores ipsius ecclesie ipsam casam, una cum cartula ista et cum exemplar de ipso iudicato sibi defendat. |
s-558
| et si utilitas fuerit et nobis adsapere fecerit, ipsum iudicatum in iudicio ad finiendum adducere debeamus; |
s-559
| nam nos defensores ne que restauratores esse non deveamus. |
s-560
| et Gumpertum subdiaconum scribere rogavimus. |
s-561
| actum Luca. |
s-562
| + Ego Agiprandu presbiter in anc cartula ad nus facta manus mea subscripsi. |
s-563
| + Ego Amicus presbiter in anc cartula ans nos facta manus mea subscripsi. |
s-564
| + Ego Roppertu clericus in ah cartula at nos facta manus mea subscripsi. |
s-565
| + Ego Rachiprandus presbiter rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi. |
s-566
| + Ego Silvester clericus rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi. |
s-567
| + Ego Alprandus presbiterum rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi. |
s-568
| + Ego Alais clericus rogatus a suprascriptis dispensatoribus me teste subscripsi. |
s-569
| + Ego Teutpald clericus rogatus a superscriptis dispensatoribus me teste subscripsi. |
s-570
| + Ego Gumpertus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-571
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit quarto decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, quinto decimo kalendas septembris, indictione decima. |
s-572
| manifestum est mihi Vuiliperto presbitero abitatori in Asulari, filio quondam Filiperti, quia propter hanc cartulam pro anime me remedium offero Deo et tibi ecclesie sancti Martini hic Luca, ubi est domus episcoporum, portionem meam de monasterio sancti Petri sito in suprascripto loco Asulari, una cum portionem meam de res ad ipsum monasterium pertinente in integrum, in tali vero tinore, ut usque dum ego qui supra Vuilipertus presbiter advixero, ut ipsam suprascripta mea portione de iam dicto monasterio et res in mea sit potestate usufructuandi tantum. |
s-573
| et post meum decessum sit in potestate filiorum meorum usufructuandi tantum. |
s-574
| et ipsi filiis meis pro ipso usufructu dare debeant in suprascripta ecclesia sancti Martini per singulos annos soledos duo. |
s-575
| et ipsum suprascriptum monasterium et res in omnibus bene laborare et gubernare debeant. |
s-576
| et si ipsos soledos per singulos annos ipsis filiis meis in predicta ecclesia sancti Martini dare neclexerint et ipsa res bene non laboraverint, nani et vacui exeant de prefato monasterio et res. |
s-577
| et post decessum filiorum meorum ipsam meam portionem de ipso monasterio et res revertar in potestate iam dicte Dei ecclesie sancti Martini et episcoporum eius qui pro tempore ibi ordinatus fuerit, ordinandi et faciendi qualiter ipse [--] previderint. |
s-578
| et nulli liceat nolle quod semel volui et Ermimari clericum scribere rogavi. |
s-579
| actum Luca. |
s-580
| + Ego Vuilipertu presbiter in hanc cartula a me facta manu mea subscripsi. |
s-581
| + Ego Deusdona presbiter hanc cartulam licentia dedi fieri et manu mea subscripsi. |
s-582
| + Ego Ostrifusus diaconus rogatus ab Gvuilipertu presbiter me teste subscripsi. |
s-583
| + Ego Saripertu presbiter rogatus ab Vuilipertu presbiter me teste subscripsi. |
s-584
| + Ego Alateu clericus notarius rogatus ad Vuilipertu presbiter me testem subscripsi. |
s-585
| + Ego Silvester clericus rogatus ad Vuilipertus presbiter me teste subscripsi. |
s-586
| + Ego Arald vir clarissimus rogatu a Vuilipertus presbiter me teste subscripsi. |
s-587
| + Ego Ermimari clericus post traditam conplevi et dedi. |
s-588
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit quarto decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, undecimo kalendas ianuarias, indictione undecima. |
s-589
| manifestum est mihi Gheriprando presbitero filio Ghisiprandi presbiteri, quia petivi et rogavi te dominum meum Iohannem in Dei nomine episcopo, ut me pro tua misericordia ad honorem presbiteri pervenire et in ecclesia vestra babtismale sancti Yppoliti, seo et in ecclesia vestra sanctae Mariae in Monte, rectorem et gubernatorem me ordinare iuberis, et tu me pro tua mercide ita exaudire et ordinare dignatus es. |
s-590
| propterea per hanc cartulam, una cum licentia suprascripti genitoris mei, repromittere prevideo tibi et successoribus tuis ut ipsas ecclesias et omnes res ad eas pertenentes in omnibus bene laborare et meliorare debeam, et officium Dei et luminaria die noctu que recto moderamine ipsas ecclesias facere debeam. |
s-591
| et ego in omnibus vobis obediens et omnem volontatem vestram facere promitto. |
s-592
| et si ego vel mei heredes in omnibus qualiter superius promisi non adimpleverimus, et in aliquo a nobis disruptum fuerit, spondeo ego qui supra Gheriprando presbiter, una cum meis heredibus, tibi domino meo Iohanni episcopo et successoribus tuis conponere penam, auri soledos numero quingentos, et post datam conpositionem hec mea promissio in predicto ordinem firmiter permaneat, quia meae sic placuit volontati. |
s-593
| et Gumpertum subdiaconum scribere rogavi. |
s-594
| actum Luca. |
s-595
| + Ego Gheriprando presbitero in anc cartula a me facta manum mea subscripsi. |
s-596
| + Ego Ghisiprandu presbiter consentiens subscripsi. |
s-597
| + Ego Sicualdus clericus rogatus ad Gheriprandu presbitero me teste subscripsi. |
s-598
| + Ego Centi clericus rogatus a Gheriprandu presbitero me teste subscripsi. |
s-599
| + Ego Roppertu clericus lecto seu rogatus ab Geriprandu presbitero me teste subscripsi. |
s-600
| + Ego Ropprandus clericus rogatus a Gheriprandu presbitero me testes subscripsi. |
s-601
| + Ego Ilmerando subdiaconus rogatus a Ghereprando presbiter me teste subscripsi. |
s-602
| + Ego Gumpertus subdiaconus post traditam conplevi et dedi. |
s-603
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius quo Langubardiam coepit quarto decimo, et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius septimo, nonas martias, indictione decima. |
s-604
| ego Rospulu filius bone memorie Boniperti, habitator in loco qui dicitur Paternio Maiore, per hanc cartulam pro remedio anime meae offero me ipsum, una cum omni rem meam, Deo et tibi ecclesiae sancti Reguli sita in Valdo, ubi custus esse videtur Ermipertus presbiter, in tali tenore, ut ab odierna die in tua iac dicta Dei ecclesia vel rectorum tuorum debeam permanere potestatem, ut dixi, una cum omni rem meam. |
s-605
| et Sichelmum subdiaconum scribere rogavi. |
s-606
| actum in suprascripto loco Vualdo ad sanctum Regulum. |
s-607
| signum + manus Rospuli qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-608
| + Ego Deusdedit arcidiaconus rogatus a Rospulo in anc cartulam me teste subscripsi. |
s-609
| + Ego Ramulu rogatus at Rospulu in an cartula me teste subscripsi. |
s-610
| + Ego Raffusu clericus rogatus ab Ruspulu in an cartula manus mea subscripsi. |
s-611
| + Ego Deusdedit presbiter rogatus a Rospulo me teste subscripsi. |