Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttrain
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Select a sentence

Showing 306 - 405 of 7289 • previousnext

s-306 et illa aliam medietatem iure usufructi sicut per predicta cartulam offersionis instituit, dum ego advivere meruero in tua potestatem conpetat;
s-307 post vero decesso meo prefata medietas in predicta Dei ecclesia sicut eam offeruit firmiter permaneat;
s-308 pro quibus etiam at te in viganeum recepi pro suprascripta medietas quam in tuo dominio transfundo duas petia de terra tua qui est viti, superposita in loco Castaniolo, qui una ex ipse petie capu unum est tenente in terra Audiperte Dei ancille, alio capo in terra quem Gaudiosulo ad manus sua abuet, latere uno tene in vinea Gosprandi qui fuet Gaudiosuli, alio latere in terra ipsius Gosprandi et de consorti eius;
s-309 et ille alia petia latere uno est tenente in vinea de monasterio sancti Salvaturi, alio lato tene in terra tua quam mihi hic inferius ad usufructuandum dare visus his, capu uno tene in terra quem Gaudiosulo ad manus sua abuet, alio capu in vinea Gosprandi;
s-310 ambas suprascripte petie per disignatas locas una cum viti et arboribus qui inivi sunt et cesa sive via sua in integrum prefenito nomine;
s-311 et pro suprascripto usufructu ex illa alia medietatem recepi at te alias dua petie de terra tua vacua idem ad usufructuandi dum ego advivere meruero;
s-312 similiter qui est in suprascripto loco Castaniolo qui una ex ipse petie uno lato est tenente in terra Ciocculi, alio lato tene in suprascripta terra quam mihi dedisti uno capu in terra Perimundi, alio in terra Sitarianise;
s-313 ille alia petia uno latere et uno capite tene in terra Siterianise, alio lato in terra Achi, alio capu in terra Ciocculi per disignatas locas, anbas ipse petie de terra vacua in integrum et post meo decessum in tua potestatem reverta tantum, suprascripte dua petie quas at te ad usufructuandum recepi, nam superiori alie dua petie in potestate meam et heridibus mei firmiter persistat;
s-314 pro qua repromitto ego qui supra Lucife cum heridibus mei tibi Filippum et heridibus tui ut si aliquando tempore nos vobis intentionaverimus aut ab omnibus hominibus defensare non potuerimus suprascripta terra quam tibi in viganeum dedi spondimus vobis eam conponere in duplum, ferquidem in ferquidem loco quales tunc fueret.
s-315 unde inter nos duas cartulas Ratfusu scrivere rogavimus.
s-316 actum Luca.
s-317 signum + manus Lucifi clerici qui hanc cartulam fieri rogavet.
s-318 signum + manus Ricciuli filio quondam Asperti, testis.
s-319 signum + manus Roppert filio quondam Gosperti, testis.
s-320 signum + manus Ermualdi, testis.
s-321 signum + manus Aloiti filio Dunduli, testis.
s-322 + Ego Rachipert rogatus ad Lucife clerico me testis subscripsi.
s-323 + Ego Modericus rogatus at Lucife clerico me testis subiscripsi.
s-324 + Ego Ratfusu post tradita conplevi et dedi.
s-325 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit octavo et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius primo, quinto decimo kalendas [--], indictione quarta.
s-326 ego Godiperga Dei ancilla, filia quondam Barii de Vallibus per hanc cartulam, pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesie sancti Martini, hic Luca, ubi corpus beati Reguli martiris quiescit unam casam meam quam abeo in suprascripto loco ubi abiitare videor una cum omni re ad eam pertenente, culta vel cultam, mobile vel inmobile seu semoventia, omnia in integrum et mihi obvenit per bone memorie Sintripertum qui metemipsa libera emisit;
s-327 sic namque volo ut, dum ego advixero, suprascripta casa et omnis res in mea sit potestate usumfructuandi, regendi et guvernandi tantum;
s-328 et per singulos annos semper in natale Domini, dum advixero, pro suprascripta casa et re reddere deveam unum soledum aurum bonum tantum;
s-329 sed post meum decessum permaneat in potestate predictae Dei ecclesiae in prefinito;
s-330 et nulli liceat nolle quod semel voluit.
s-331 et Rachiprandum presbiterum scribere rogavi.
s-332 actum Luca.
s-333 signum + manus Godipergae Dei ancillae quae hanc cartulam fieri rogavit.
s-334 + Ego Alipertus presbiter rogatus a Godiperga Dei ancilla me teste subscripsi.
s-335 + Ego Sprinca clericus rogatus a Godiperga me teste subscripsi.
s-336 + Ego Rachifridus subdiaconus rogatus a Godiperga Dei ancilla me testes subscripsi.
s-337 + Ego Vuilimundu clericus rogatus a Godiperga Dei ancilla me teste subscripsi.
s-338 + Ego Saripertus presbiter rogatus a Godiperga Dei ancilla me teste subscripsi.
s-339 + Ego Rachiprandus presbiter post traditam conplevi et dedi.
s-340 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit octavo et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius primo, tertium nonas decembris indictione quinta.
s-341 manifestum est mihi Sprinculo presbitero filio quondam Ferduli, abitatori in capite de Collinae, rectori ecclesiae sancti Martini plebis baptisimalis sitae in suprascripto loco, quia per hanc cartulam pro remedio animae meae offero Deo et tibi praefatae ecclesiae sancti Martini medietatem ex omnibus rebus meis ubique mihi pertenentibus, tam cultis quam et incultis, ut dixi ipsam medietatem in integrum in tali vero ordine ut dum ego advixero suprascripta res in mea sit potestate regendi, guvernandi et usumfructuandi;
s-342 tantum reliquam vero medietatem rebus meis, ut iam supra dixi ubique abere visus sum Deo et tibi predictae ecclesiae sancti Martini offero in integrum;
s-343 nisi tantum volo ut dum ego advixero in mea sit potestate similiter usumfructuandi et regendi et licentiam abeam de ista medietate cui voluero de nepotibus vel sororibus meis dandi ad usumfructuandum tantum in tali ordine ut post eius decessum cui a me data fuerit revertatur in potestate ipsius ecclesie in prefinito;
s-344 et nulli liceat nolle quod semel voluit.
s-345 et pro confirmatione Rachiprandum presbiterum scribere rogavi.
s-346 actum Luca.
s-347 + Ego Sprinculus presbiter in anc cartula a me facta manu mea supcripsi et testi per manu didi rovorandum.
s-348 + Ego Angilus clericus rogatus ab Sprinculu presbitero me teste subscripsi.
s-349 + Ego Saripertus presbiter rogatus ab Sprinculu presbitero me teste subscripsi.
s-350 + Ego Petrus subdiaconus rogatus ab Sprinculo presbitero me teste subscripsi.
s-351 + Ego Vuilimondus clericus rogatus ab Sprinculo presbitero me teste subscripsi.
s-352 + Ego Agiprandu clericus rogatus ab Sprinculo presbitero me teste subscripsi.
s-353 + Ego Rachiprandus presbiter post traditam conplevi et dedi.
s-354 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulu rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius in Langubardia octavo et domno nostro Pipinu rege filio eius primo, mense aprili, indictione quinta, feliciter.
s-355 Gheifrid religiosum clericum ecclesie domine me Marie et beati Mihaeli harcangeli adque Petri princeps apostulorum a me ipso in proprio territorio fondatum in loquo qui dicitur Branculum perpetua salute dixi.
s-356 Christi retributionem mihi expectandum est, senper dispensare mihi oportunum est illa ut anime me medillam adquirenda.
s-357 unde ego qui supra Gheifridi hec recordatu sum adque per hanc cartula inistituo ut dum Dei omnipotentis fuerent volumtas et ego in oc seculo advixero omnia et in omnibus rebus meis et homenis in mea sit potestate faciendu et iterum iudicandu qualiter voluero quidquid vero de mea portione iterum ad me iniudicata vel indata remanserint, que me da fili mei, id est Paldo clerico et Gharimundo presbitero et Georgi presbitero in sorte conpetit, tam de casis cum fondamentis, curtis, ortalia quam et de terris, vineis, olivis, silvis, vergareis, pratis, pascuis, cultis vel incultis rebus, movilibus vel inmovilibus seo semoventibus, de omnia et in omnibus rebus ad me pertinente meam portionem in integrum ita vero ut filii mei prefecto iure intrega suam aveas portione cod est tris partis ex rebus vel hominibus meis;
s-358 reliqua vero quarta portione ex omnibus rebus et hominibus meis in integrum pro anime me remedium a me tradita adque confermata et offerta persista Deo et tibi predicta ecclesia sancte Marie Mihaeli harcangeli et beati Petri apostoli, ut [verb] supra, quidquid exinde iteru a me iniudicata vel non data post meo decesso remanserit tua sancta Dei ecclesia vel monasterio adque sacerdo qui inivi ordinatus fuere in prefenito nomine in integrum pro delictis meis in perpetuum possedendum;
s-359 et in ista quarta portione quem eidem ecclesie constituit averent volo ut sint casa et omnem res mea illa quam antea inivi per dotis titulu confermavit seo et serbo meo nomine Iulianulo;
s-360 insuper inivi tantu adaugere debeas filii et heredibus mei ut conpleta quarta portione de ex omnibus mihi pertinentibus abea prefata Dei ecclesia in integrum;
s-361 in qua vero Dei ecclesia vel in omnia que inivi avere instituit aut que in antea per quolibet ordine inivi Dominus condonare dignatus fuere per hanc cartula elego et confermo te nominato Georgi presbitero filio meo cuius fide et opinione et bonan conversatione cognovi avere rectorem et Dei peragendu ividem officium et omniam rem eidem ecclesie pertinentibus in tua aveant potestatem regendi, gubernandi, meliorandi seum usufructuandi qualiter volueri recto moderamine secundum Dei preceptum;
s-362 et pro redentione anime me exinde tertia vices per singulus anno tu et supcessores tuos pascere debeatis pauperos dece id est in festivitate sancte Marie et in fistivitate sancti Mihaeli adque in festivitate sancti Petri;
s-363 post vero tuo sepe fati Georgi presbiteri decesso quis de aliis fileis vel nepotibus meis au de proles eorum in ipsa Dei ecclesia tonso capite casto ordine deserbire volueret in locum tum sint inivi ordinatu, ut dixi post tuo decesso, ut omnia et in omnibus, sicut superius in te confermavit, in eius potestate persistat;
s-364 et ipsa ordinatione per hanc cartula de rectore in rectore senper procedant;
s-365 et quis de filiis vel heredes meus aut posteris eorum contra hanc cartula et suprascripta capitula in alico aggi aut causare vel disruppere presumserit cocumque exinde intentionandu aut subtrahendu per colibe ingenium per se aut per summisso homine per colibe ingenium aut conserbare et adimplere nelixere, omnia que superius legitur sit conponituru ipsi heredes meus tibi suprascripto Georgi filio meo et supcessoribus tuis ad partem iam dicte Dei ecclesie, omnia ipsa res vel homenis in triplum ferquide et in ferquide locus qualis tunt fueris unde agitor;
s-366 et hanc cartula omni tempore istabile permanea, sic tame ut superius instituit dum ego qui supra Gheifrid advivere meruero omnia et in omnibus nunc presenti mihi pertinentibus adque predicta Dei ecclesia cum aiacentia sua in mea sit potestate regendu, gubernandu usufructuandu et iteru ordinandu vel dispensandu et faciendu qualiter voluero sicut [verb] usque nunc actenus tempus;
s-367 et si post meo decesso iteru a me inordinata aut indata vel iniudicata remanserint omnia qualiter superius legitur firma et istabile permanea que ad nullo homine possa disruppit, eo quod attendente Dei clementia et anime me futura previdente hec instituit.
s-368 et pro confirmatione Teudipert scrivere rogavi.
s-369 actum Luca.
s-370 signum + manus Cheifridi clerici qui hanc cartula fieri rogavit.
s-371 signum + manus Liliuli nepus quondam Forti, testis.
s-372 signum + manus Cosprandi filio quondam Gausperti, testis.
s-373 + Ego Richidomnu rogatus ad Cheifrido clerico me testis subscripsi.
s-374 + Ego David rogatus ab Gheifrid clerico me teste subscripsi.
s-375 + Ego Richimundu rogatus ad Cheifridi clerico me teste subscripsi.
s-376 + Ego Teudipert pos tradita conplevi et dedit.
s-377 + In Dei nomine regnantes domni nostri Carulo et Pipino filio eius veris excellentissimi reges Francorum seo et Langubardorum, anno regni eorum in Aetalia octabo et primo, sub die octabo kalendas iunias, indictione quinta.
s-378 ideoque ego Ramingo vir magnificus, filius bone memorie Rodoin gastaldo civitatem Voloterre, Dei omnipotentis misericordiam conpulsus sum, offero a Deo omnipotentem et aeclesiae beati sancti Reguli in Vualdo Lucinsem, ubi iam antea in corpore requiebit, id est sorte mea de silva et camporas in loco qui dicitur Fotoniano, quod est quinta portionem quod mihi de inter germanos meos conpetit, prope fluvio Cornina;
s-379 omnia sit suprascripta sorte mea in iam dicto loco aeclesia sancti Reguli a presenti diae offertum et concessum pro mercidem et remedium animae meae et ne que ad me qui supra Ramingo vel ad meos heredes numquam disrumpatur, sed omni in tempore ipsa mea offerta in potestatem ipsius aeclesiae vel de eius pontifices et sacerdotes qui in tempore fuerit esse debeant.
s-380 quam viro cartulam offertionis meae quam pro amorem Dei omnipotentis et beati sancti Reguli facire disposui Benedicto notario scribere rogavi et testibus que optuli rovorandum.
s-381 actum in civitatem Voloterre die, tempore et indictione suprascripta, feliciter.
s-382 signum + manus Ramingo viri magnifici qui hanc chartulam offerte fieri rogavit.
s-383 signum + manus Rachiperti viri devoti filii bone memorie Audaccari, testis.
s-384 signum + manus Turisindo filii quondam Grisioni, testis.
s-385 signum + manus Aipo filii quondam Audaccari, testis.
s-386 signum + manus Vualfuso filii quondam Taino, testis.
s-387 + Ego Audingo filio bone memorie Sichefrit, rocatus ad Ramingo in hanc cartula me testis subscripsi.
s-388 + Ego qui supra Benedicto notarius post tradita conplevi et dedi et ei relecta est.
s-389 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum quo Langobardiam coepit, anno regni eius nono et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius tertio, nono kalendas iunias, indictione sexta.
s-390 manifestum est mihi Martino filio quondam Sinchi, quia per hanc cartulam offero memetipsum Deo et tibi ecclesiae beati sancti Reguli Christi martheri, sito ubi vocabulum est ad Vualdo, ut amodo in tua vel de tuis custodibus ego permaneam potestate;
s-391 et si me da ipsum sanctum locum subtragi quesiero, vel omnem inperatione ipsius ecclesiae rectoribus facere et adinplere noluero et in omnibus non permansero sicut et alii homenis iam dicte eclesie pertinentibus [verb] aut in alterius casa habitare presumsero, spondeo me qui supra Martinus esse conponiturus a parte suprascriptae basilice vel ad custodibus eius auri soledos nomero quinquaginta et hec cartulam offersionis meae omni tempore in predicto ordine firma et stabilis permaneat.
s-392 e pro confirmatione Filippum presbiterum scribere rogavi.
s-393 actum ad ecclesiam sancti Georgii ad Ravi.
s-394 signum + manus Martini qui hanc cartulam fieri rogavit.
s-395 + Ego Agiprandus diaconus rogatus a Martinus in ac cartula me teste subscripsi.
s-396 + Ego Alpertus clericus rogatus a Martino in hanc cartula me teste subscripsi.
s-397 + Ego Ansualdu rogatus a Martinu in ac cartula me teste subscripsi.
s-398 ego Filippus presbiter post traditam conplevi et dedi.
s-399 + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit decimo et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius tertio, quartum nonas mensis octubris, indictione septima.
s-400 manifestum est nobis Ermiprando et Ghisiprando germanis, filiis Milunduli, abitatoribus in loco Montione, quia per hanc cartulam una cum consensu et licentia suprascripti genitoris nostri pro remedio animarum nostrarum offerimus nosmedipsos Deo et tibi ecclesiae beati sancti Martini infra hanc Lucanam civitatem ubi est domus episcoporum, una cum omnibus rebus et hominibus nostris, casas cum fundamentis, cultis rebus vel incultis, mobilibus sive inmobilibus seu semoventibus;
s-401 omnia et in omnibus in quolibet locum nobis pertenentibus nostram et suprascripti patris nostri portionem una cum personis nostris, omnia in integrum offerrimus Deo et tivi predictae ecclesiae sancti Martini, ut diximus, pro redemtione animarum nostrarum, ut a presenti die omnia suprascripta res et nos permaneamus in potestate prefatae Dei ecclesie in prefinito;
s-402 et pro confirmatione Rachiprandum presbiterum scribere rogavimus.
s-403 actum Luca.
s-404 signum + manus Ermiprandi qui hanc cartulam fieri rogavit.
s-405 signum + manus Ghisiprandi germani eius item qui fieri rogavit.

Text viewDownload CoNNL-U