s-303
| manifestum est me Lucife clerico havitature in Castaniolo filio quondam Lucci, quia ante hos annos offeruit per cartulam medietatem ex omnibus rebus mei in eclesiam beati sancti Petri sita in loco qui dicitur Filicta quod est ecclesia Filippi clerici et de germanis eius et ex ea ad usufructuandi dum ego advivere meruero in meam potestatem reserbavi, reliqua quidem alia medietatem pleno iure dominii; |
s-304
| modo viro convinet mihi qui supra Lucife clericus una tecum Filippum clericum ut inter nos viganeum facere deberimus, ita factum est; |
s-305
| dare videor ego qui supra Lucife clericus ut supra [verb] in viganeum tibi Filippum dua petias de terra mea quam abeo in loco Viniole trans Contisula qui una ex ipse petie latere est tenente in rivo qui dicitur Lacercle, alio latere et uno capite est tenente in terra tua Filippi clerici alio capu tene in ipsa alia petia quam tibi dare videor et prefata alia petia anbas latera est tenente in terra tua et ex ipsa alia petia quam superius circumdavi capite uno in Contisula et alio capite in Lacercle, de suprascripta terra per disignatas locas una cum arboribus suis medietatem ex integra tuo dominio; |
s-306
| et illa aliam medietatem iure usufructi sicut per predicta cartulam offersionis instituit, dum ego advivere meruero in tua potestatem conpetat; |
s-307
| post vero decesso meo prefata medietas in predicta Dei ecclesia sicut eam offeruit firmiter permaneat; |
s-308
| pro quibus etiam at te in viganeum recepi pro suprascripta medietas quam in tuo dominio transfundo duas petia de terra tua qui est viti, superposita in loco Castaniolo, qui una ex ipse petie capu unum est tenente in terra Audiperte Dei ancille, alio capo in terra quem Gaudiosulo ad manus sua abuet, latere uno tene in vinea Gosprandi qui fuet Gaudiosuli, alio latere in terra ipsius Gosprandi et de consorti eius; |
s-309
| et ille alia petia latere uno est tenente in vinea de monasterio sancti Salvaturi, alio lato tene in terra tua quam mihi hic inferius ad usufructuandum dare visus his, capu uno tene in terra quem Gaudiosulo ad manus sua abuet, alio capu in vinea Gosprandi; |
s-310
| ambas suprascripte petie per disignatas locas una cum viti et arboribus qui inivi sunt et cesa sive via sua in integrum prefenito nomine; |
s-311
| et pro suprascripto usufructu ex illa alia medietatem recepi at te alias dua petie de terra tua vacua idem ad usufructuandi dum ego advivere meruero; |
s-312
| similiter qui est in suprascripto loco Castaniolo qui una ex ipse petie uno lato est tenente in terra Ciocculi, alio lato tene in suprascripta terra quam mihi dedisti uno capu in terra Perimundi, alio in terra Sitarianise; |
s-313
| ille alia petia uno latere et uno capite tene in terra Siterianise, alio lato in terra Achi, alio capu in terra Ciocculi per disignatas locas, anbas ipse petie de terra vacua in integrum et post meo decessum in tua potestatem reverta tantum, suprascripte dua petie quas at te ad usufructuandum recepi, nam superiori alie dua petie in potestate meam et heridibus mei firmiter persistat; |
s-314
| pro qua repromitto ego qui supra Lucife cum heridibus mei tibi Filippum et heridibus tui ut si aliquando tempore nos vobis intentionaverimus aut ab omnibus hominibus defensare non potuerimus suprascripta terra quam tibi in viganeum dedi spondimus vobis eam conponere in duplum, ferquidem in ferquidem loco quales tunc fueret. |
s-315
| unde inter nos duas cartulas Ratfusu scrivere rogavimus. |
s-316
| actum Luca. |
s-317
| signum + manus Lucifi clerici qui hanc cartulam fieri rogavet. |
s-318
| signum + manus Ricciuli filio quondam Asperti, testis. |
s-319
| signum + manus Roppert filio quondam Gosperti, testis. |
s-320
| signum + manus Ermualdi, testis. |
s-321
| signum + manus Aloiti filio Dunduli, testis. |
s-322
| + Ego Rachipert rogatus ad Lucife clerico me testis subscripsi. |
s-323
| + Ego Modericus rogatus at Lucife clerico me testis subiscripsi. |
s-324
| + Ego Ratfusu post tradita conplevi et dedi. |
s-325
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit octavo et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius primo, quinto decimo kalendas [--], indictione quarta. |
s-326
| ego Godiperga Dei ancilla, filia quondam Barii de Vallibus per hanc cartulam, pro remedio animae meae offero Deo et tibi ecclesie sancti Martini, hic Luca, ubi corpus beati Reguli martiris quiescit unam casam meam quam abeo in suprascripto loco ubi abiitare videor una cum omni re ad eam pertenente, culta vel cultam, mobile vel inmobile seu semoventia, omnia in integrum et mihi obvenit per bone memorie Sintripertum qui metemipsa libera emisit; |
s-327
| sic namque volo ut, dum ego advixero, suprascripta casa et omnis res in mea sit potestate usumfructuandi, regendi et guvernandi tantum; |
s-328
| et per singulos annos semper in natale Domini, dum advixero, pro suprascripta casa et re reddere deveam unum soledum aurum bonum tantum; |
s-329
| sed post meum decessum permaneat in potestate predictae Dei ecclesiae in prefinito; |
s-330
| et nulli liceat nolle quod semel voluit. |
s-331
| et Rachiprandum presbiterum scribere rogavi. |
s-332
| actum Luca. |
s-333
| signum + manus Godipergae Dei ancillae quae hanc cartulam fieri rogavit. |
s-334
| + Ego Alipertus presbiter rogatus a Godiperga Dei ancilla me teste subscripsi. |
s-335
| + Ego Sprinca clericus rogatus a Godiperga me teste subscripsi. |
s-336
| + Ego Rachifridus subdiaconus rogatus a Godiperga Dei ancilla me testes subscripsi. |
s-337
| + Ego Vuilimundu clericus rogatus a Godiperga Dei ancilla me teste subscripsi. |
s-338
| + Ego Saripertus presbiter rogatus a Godiperga Dei ancilla me teste subscripsi. |
s-339
| + Ego Rachiprandus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-340
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit octavo et filio eius domno nostro Pippino rege, anno regni eius primo, tertium nonas decembris indictione quinta. |
s-341
| manifestum est mihi Sprinculo presbitero filio quondam Ferduli, abitatori in capite de Collinae, rectori ecclesiae sancti Martini plebis baptisimalis sitae in suprascripto loco, quia per hanc cartulam pro remedio animae meae offero Deo et tibi praefatae ecclesiae sancti Martini medietatem ex omnibus rebus meis ubique mihi pertenentibus, tam cultis quam et incultis, ut dixi ipsam medietatem in integrum in tali vero ordine ut dum ego advixero suprascripta res in mea sit potestate regendi, guvernandi et usumfructuandi; |
s-342
| tantum reliquam vero medietatem rebus meis, ut iam supra dixi ubique abere visus sum Deo et tibi predictae ecclesiae sancti Martini offero in integrum; |
s-343
| nisi tantum volo ut dum ego advixero in mea sit potestate similiter usumfructuandi et regendi et licentiam abeam de ista medietate cui voluero de nepotibus vel sororibus meis dandi ad usumfructuandum tantum in tali ordine ut post eius decessum cui a me data fuerit revertatur in potestate ipsius ecclesie in prefinito; |
s-344
| et nulli liceat nolle quod semel voluit. |
s-345
| et pro confirmatione Rachiprandum presbiterum scribere rogavi. |
s-346
| actum Luca. |
s-347
| + Ego Sprinculus presbiter in anc cartula a me facta manu mea supcripsi et testi per manu didi rovorandum. |
s-348
| + Ego Angilus clericus rogatus ab Sprinculu presbitero me teste subscripsi. |
s-349
| + Ego Saripertus presbiter rogatus ab Sprinculu presbitero me teste subscripsi. |
s-350
| + Ego Petrus subdiaconus rogatus ab Sprinculo presbitero me teste subscripsi. |
s-351
| + Ego Vuilimondus clericus rogatus ab Sprinculo presbitero me teste subscripsi. |
s-352
| + Ego Agiprandu clericus rogatus ab Sprinculo presbitero me teste subscripsi. |
s-353
| + Ego Rachiprandus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-354
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulu rege Francorum et Langubardorum, anno regni eius in Langubardia octavo et domno nostro Pipinu rege filio eius primo, mense aprili, indictione quinta, feliciter. |
s-355
| Gheifrid religiosum clericum ecclesie domine me Marie et beati Mihaeli harcangeli adque Petri princeps apostulorum a me ipso in proprio territorio fondatum in loquo qui dicitur Branculum perpetua salute dixi. |
s-356
| Christi retributionem mihi expectandum est, senper dispensare mihi oportunum est illa ut anime me medillam adquirenda. |
s-357
| unde ego qui supra Gheifridi hec recordatu sum adque per hanc cartula inistituo ut dum Dei omnipotentis fuerent volumtas et ego in oc seculo advixero omnia et in omnibus rebus meis et homenis in mea sit potestate faciendu et iterum iudicandu qualiter voluero quidquid vero de mea portione iterum ad me iniudicata vel indata remanserint, que me da fili mei, id est Paldo clerico et Gharimundo presbitero et Georgi presbitero in sorte conpetit, tam de casis cum fondamentis, curtis, ortalia quam et de terris, vineis, olivis, silvis, vergareis, pratis, pascuis, cultis vel incultis rebus, movilibus vel inmovilibus seo semoventibus, de omnia et in omnibus rebus ad me pertinente meam portionem in integrum ita vero ut filii mei prefecto iure intrega suam aveas portione cod est tris partis ex rebus vel hominibus meis; |
s-358
| reliqua vero quarta portione ex omnibus rebus et hominibus meis in integrum pro anime me remedium a me tradita adque confermata et offerta persista Deo et tibi predicta ecclesia sancte Marie Mihaeli harcangeli et beati Petri apostoli, ut [verb] supra, quidquid exinde iteru a me iniudicata vel non data post meo decesso remanserit tua sancta Dei ecclesia vel monasterio adque sacerdo qui inivi ordinatus fuere in prefenito nomine in integrum pro delictis meis in perpetuum possedendum; |
s-359
| et in ista quarta portione quem eidem ecclesie constituit averent volo ut sint casa et omnem res mea illa quam antea inivi per dotis titulu confermavit seo et serbo meo nomine Iulianulo; |
s-360
| insuper inivi tantu adaugere debeas filii et heredibus mei ut conpleta quarta portione de ex omnibus mihi pertinentibus abea prefata Dei ecclesia in integrum; |
s-361
| in qua vero Dei ecclesia vel in omnia que inivi avere instituit aut que in antea per quolibet ordine inivi Dominus condonare dignatus fuere per hanc cartula elego et confermo te nominato Georgi presbitero filio meo cuius fide et opinione et bonan conversatione cognovi avere rectorem et Dei peragendu ividem officium et omniam rem eidem ecclesie pertinentibus in tua aveant potestatem regendi, gubernandi, meliorandi seum usufructuandi qualiter volueri recto moderamine secundum Dei preceptum; |
s-362
| et pro redentione anime me exinde tertia vices per singulus anno tu et supcessores tuos pascere debeatis pauperos dece id est in festivitate sancte Marie et in fistivitate sancti Mihaeli adque in festivitate sancti Petri; |
s-363
| post vero tuo sepe fati Georgi presbiteri decesso quis de aliis fileis vel nepotibus meis au de proles eorum in ipsa Dei ecclesia tonso capite casto ordine deserbire volueret in locum tum sint inivi ordinatu, ut dixi post tuo decesso, ut omnia et in omnibus, sicut superius in te confermavit, in eius potestate persistat; |
s-364
| et ipsa ordinatione per hanc cartula de rectore in rectore senper procedant; |
s-365
| et quis de filiis vel heredes meus aut posteris eorum contra hanc cartula et suprascripta capitula in alico aggi aut causare vel disruppere presumserit cocumque exinde intentionandu aut subtrahendu per colibe ingenium per se aut per summisso homine per colibe ingenium aut conserbare et adimplere nelixere, omnia que superius legitur sit conponituru ipsi heredes meus tibi suprascripto Georgi filio meo et supcessoribus tuis ad partem iam dicte Dei ecclesie, omnia ipsa res vel homenis in triplum ferquide et in ferquide locus qualis tunt fueris unde agitor; |
s-366
| et hanc cartula omni tempore istabile permanea, sic tame ut superius instituit dum ego qui supra Gheifrid advivere meruero omnia et in omnibus nunc presenti mihi pertinentibus adque predicta Dei ecclesia cum aiacentia sua in mea sit potestate regendu, gubernandu usufructuandu et iteru ordinandu vel dispensandu et faciendu qualiter voluero sicut [verb] usque nunc actenus tempus; |
s-367
| et si post meo decesso iteru a me inordinata aut indata vel iniudicata remanserint omnia qualiter superius legitur firma et istabile permanea que ad nullo homine possa disruppit, eo quod attendente Dei clementia et anime me futura previdente hec instituit. |
s-368
| et pro confirmatione Teudipert scrivere rogavi. |
s-369
| actum Luca. |
s-370
| signum + manus Cheifridi clerici qui hanc cartula fieri rogavit. |
s-371
| signum + manus Liliuli nepus quondam Forti, testis. |
s-372
| signum + manus Cosprandi filio quondam Gausperti, testis. |
s-373
| + Ego Richidomnu rogatus ad Cheifrido clerico me testis subscripsi. |
s-374
| + Ego David rogatus ab Gheifrid clerico me teste subscripsi. |
s-375
| + Ego Richimundu rogatus ad Cheifridi clerico me teste subscripsi. |
s-376
| + Ego Teudipert pos tradita conplevi et dedit. |
s-377
| + In Dei nomine regnantes domni nostri Carulo et Pipino filio eius veris excellentissimi reges Francorum seo et Langubardorum, anno regni eorum in Aetalia octabo et primo, sub die octabo kalendas iunias, indictione quinta. |
s-378
| ideoque ego Ramingo vir magnificus, filius bone memorie Rodoin gastaldo civitatem Voloterre, Dei omnipotentis misericordiam conpulsus sum, offero a Deo omnipotentem et aeclesiae beati sancti Reguli in Vualdo Lucinsem, ubi iam antea in corpore requiebit, id est sorte mea de silva et camporas in loco qui dicitur Fotoniano, quod est quinta portionem quod mihi de inter germanos meos conpetit, prope fluvio Cornina; |
s-379
| omnia sit suprascripta sorte mea in iam dicto loco aeclesia sancti Reguli a presenti diae offertum et concessum pro mercidem et remedium animae meae et ne que ad me qui supra Ramingo vel ad meos heredes numquam disrumpatur, sed omni in tempore ipsa mea offerta in potestatem ipsius aeclesiae vel de eius pontifices et sacerdotes qui in tempore fuerit esse debeant. |
s-380
| quam viro cartulam offertionis meae quam pro amorem Dei omnipotentis et beati sancti Reguli facire disposui Benedicto notario scribere rogavi et testibus que optuli rovorandum. |
s-381
| actum in civitatem Voloterre die, tempore et indictione suprascripta, feliciter. |
s-382
| signum + manus Ramingo viri magnifici qui hanc chartulam offerte fieri rogavit. |
s-383
| signum + manus Rachiperti viri devoti filii bone memorie Audaccari, testis. |
s-384
| signum + manus Turisindo filii quondam Grisioni, testis. |
s-385
| signum + manus Aipo filii quondam Audaccari, testis. |
s-386
| signum + manus Vualfuso filii quondam Taino, testis. |
s-387
| + Ego Audingo filio bone memorie Sichefrit, rocatus ad Ramingo in hanc cartula me testis subscripsi. |
s-388
| + Ego qui supra Benedicto notarius post tradita conplevi et dedi et ei relecta est. |
s-389
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum quo Langobardiam coepit, anno regni eius nono et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius tertio, nono kalendas iunias, indictione sexta. |
s-390
| manifestum est mihi Martino filio quondam Sinchi, quia per hanc cartulam offero memetipsum Deo et tibi ecclesiae beati sancti Reguli Christi martheri, sito ubi vocabulum est ad Vualdo, ut amodo in tua vel de tuis custodibus ego permaneam potestate; |
s-391
| et si me da ipsum sanctum locum subtragi quesiero, vel omnem inperatione ipsius ecclesiae rectoribus facere et adinplere noluero et in omnibus non permansero sicut et alii homenis iam dicte eclesie pertinentibus [verb] aut in alterius casa habitare presumsero, spondeo me qui supra Martinus esse conponiturus a parte suprascriptae basilice vel ad custodibus eius auri soledos nomero quinquaginta et hec cartulam offersionis meae omni tempore in predicto ordine firma et stabilis permaneat. |
s-392
| e pro confirmatione Filippum presbiterum scribere rogavi. |
s-393
| actum ad ecclesiam sancti Georgii ad Ravi. |
s-394
| signum + manus Martini qui hanc cartulam fieri rogavit. |
s-395
| + Ego Agiprandus diaconus rogatus a Martinus in ac cartula me teste subscripsi. |
s-396
| + Ego Alpertus clericus rogatus a Martino in hanc cartula me teste subscripsi. |
s-397
| + Ego Ansualdu rogatus a Martinu in ac cartula me teste subscripsi. |
s-398
| ego Filippus presbiter post traditam conplevi et dedi. |
s-399
| + In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo Langobardiam coepit decimo et filio eius domno nostro Pipino rege, anno regni eius tertio, quartum nonas mensis octubris, indictione septima. |
s-400
| manifestum est nobis Ermiprando et Ghisiprando germanis, filiis Milunduli, abitatoribus in loco Montione, quia per hanc cartulam una cum consensu et licentia suprascripti genitoris nostri pro remedio animarum nostrarum offerimus nosmedipsos Deo et tibi ecclesiae beati sancti Martini infra hanc Lucanam civitatem ubi est domus episcoporum, una cum omnibus rebus et hominibus nostris, casas cum fundamentis, cultis rebus vel incultis, mobilibus sive inmobilibus seu semoventibus; |
s-401
| omnia et in omnibus in quolibet locum nobis pertenentibus nostram et suprascripti patris nostri portionem una cum personis nostris, omnia in integrum offerrimus Deo et tivi predictae ecclesiae sancti Martini, ut diximus, pro redemtione animarum nostrarum, ut a presenti die omnia suprascripta res et nos permaneamus in potestate prefatae Dei ecclesie in prefinito; |
s-402
| et pro confirmatione Rachiprandum presbiterum scribere rogavimus. |