Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttest
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Select a sentence

Showing 702 - 801 of 884 • previousnext

s-702 signum + manus Flaiperti, filio bone memorie Lopi, testis.
s-703 + Ego Alpertus, rogatus ab Andrea, me teste subscripsi.
s-704 + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi.
s-705 + In nomine Domini nostri Iesu Christi, anno ab incarnationis eius octingentesimo nonagesimo sexto, sexto decimo kalendas iulias, indictione quarta decima, manifesti sum ego Ifferado presbitero, filio bone memorie Liuderadi, et Teudimari, filio bone memorie Dominichi, quia tu Vuistrifuso archipresbitero, rectore adque custode beate ecclesie sancti Ipoliti, quod est plebe babtismale, sita loco Aniani, per cartula livellario nomine dediste nobis id est casa et res illa quas abis in loco ubi dicitur Aniani, qui est pertinentes ipsius ecclesie sancti Ipoliti, quas antea Gulfardulo massario exinde ad manus suas abuit.
s-706 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel [--] ad subcessoribus tuis ad pars suprascripte ecclesie sancti Ipoliti per singulos annos, per omne mense octubrio, vobis redere debeamus, per nos aut per misso nostro vobis vel ad subcessoribus tuis vel ad misso tuo ad pars ipsius ecclesie, argentum denarios bonos, expendibiles, numero viginti quattuor et a mandato vestro venire debeamus duos vices in annos ad pars ipsius ecclesie legem et iustitiam faciendum tantum;
s-707 et si a nos vobis ec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta casa et res relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos vobis qui supra Ifferado presbitero et Teudimari una cum nostris eredibus conponere qui supra Vuistrifuso archipresbitero, ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos quinquaginta quia taliter inter nos convenit.
s-708 et duas inter nos cartulas Adalfridi notarium scribere rogavimus.
s-709 actum in loco Aniani ad ecclesia sancti Ipoliti.
s-710 + Ego Ifferado presbitero in unc libellu a me facto manu mea suscripsi.
s-711 signum + manus Teudimari qui hunc libellum fieri rogavit.
s-712 + Ego Alboni, rogatus a Iferado presbitero et at Teudimari me teste subscripsi.
s-713 signum + manus Grimaldi, filio bone memorie Adalberti, testis.
s-714 + Ego Elmerando, rogatus a Iferado presbitero et a Teudimari, me teste subscripsi.
s-715 signum + manus Sisimundi, filio bone memorie Petri, testis.
s-716 signum + manus Ilprandi, filio bone memorie Adalprandi, testis.
s-717 + Ego Andrea, rogatus ad Ifferado presbitero et a Teudimari, me teste subscripsi.
s-718 + Ego Adalfridi notarius post traditam conplevi et dedi.
s-719 + In nomine Domini nostri Iesu Christi, anno ab incarnationis eius octingentesimo nonagesimo sexto, quarto kalendas novembris, indictione quinta decima, manifesti sumus nos Ghisalberto, filio quondam Gumberti, et Salvestri, filio quondam Sunardi, quia tu Petrus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexsolvendum dedisti nobis id est res illa in loco et finibus ubi dicitur Ripule pertenentes ecclesie vestre sancti Angeli sito hic Luca qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, quas suprascripto Sunardo ad laborandum ad manus suas abuit.
s-720 et si nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos qui supra Ghisalberto et Salvestri, una cum nostris heredibus conponere tibi qui supra Petrus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos quinquaginta, quia taliter inter nos conveni.
s-721 et duas inter nos cartulas Andream notarium scribere rogavimus.
s-722 actum Luca.
s-723 signa + + manus Ghisalberti et Salvestri qui hunc libellum fieri rogaverunt.
s-724 + Ego Adalbertus, rogatus a Gisalberto et Salvestri, me teste subscripsi.
s-725 + Ego Aloni, rogatus a Ghisalberto et Salvestri, me teste subscripsi.
s-726 signum + manus Eriberti, filio quondam Vuarnifridi, testis.
s-727 + Ego Petrus, rogatus a Ghisalberto et Salvestri, me teste subscripsi.
s-728 + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi.
s-729 + In nomine Domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, [participle] Lanbertus, divina ordinante providentia imperator augusto, anno imperi eius post hobitum bone memorie domni Vuidoni imperatori genitori suo tertio, pridie calendas ianuarius, indictione quimta decima, feliciter.
s-730 costat me Iohannes, filio bone memorie Petroni, quia vendedit adque tradedit tibi Ansighisi, filio bone memorie Teudighisi, id est terra mea, petia illa quod avere visu sum locus qui dicitur Canpo Vitallani, ubi Valiano vocatur, qui est amenbrata da oriente terra Isalberti, da aquilone et occidente terra Teudelgrimi de filio bone memorie idem Teudelgrimi, da meridie via publica decurrente;
s-731 et est terra, petia ipsa, mensurata ad iusta mensura, per longo perticas decem et nove, per extraverso de uno capo perticas sex, de alio capo similiter, de alio latere per longo perticas decem et nove similiter infra ipse adfinis terra.
s-732 petia ipsa, una cum arboribus et omnia super se avente, in integrum medietatem tibi qui supra [--] [--] Ansighisi vendictionis titulo tradedet et pretio, sicut inter nos convenit, ad te supcepi pro suprascripta venditio mea, sicut et manifestu sum, argento soledos viginti, perfinitum et deliveratum;
s-733 et hac vendiciionis cartula eo tinore tibi emisi ita ut si ex ipsa mea vendictio ad quacumque homine fueritis pulsatis et ego Iohannes vel heredes meis tibi qui supra Ansighisi vel heredes tuis aut cui ad vos datas aut tradita fuerit suprascripta vendictio mea vobis ab omnem homine defendere non potuerimus aut si exinde adversus vos litis causationis agere aut causare vel retollere aut contradicere vel minuare quesierimus per nosmedipsos aut qui cum factum nostrum veniat cui terra ipsa dedissemus aut dederimus, tunc dupla tanta et tale terra, cum quibus aut qualis diebus illis aparuerit, cum edificiis et meliorationibus suis super se avente, omnia sup extimatione, et in consimile loco parti vestre conponere deveamus.
s-734 nam si forsitans vos ex interi homines querere volueritis aut nos alter quesierit et me vel heredes meis exinde auttiori vel defensatori querere aut presentare nolueritis, tunc licentiam et potestatem aveatis exinde omnino causas agendi, responsum rendendi et fine ponendi, sicut et ego Iohannes vel heredes meis facere debuimus aut qualiter iusta legem per melius potueritis, quia hiss omnibus modis hanc vendictionis cartulam Vualprand notarium scrivere rogavi.
s-735 actum ad loco Cornio, feliciter.
s-736 singnum + manus suprascripti Iohannis qui hac cartula fieri rogavit.
s-737 + Ego Vuitterad scabino subscripsi.
s-738 + Ego Petrus, rogatus ad Iohanne, testis subscripsi.
s-739 + Ego Atrualdu, rogatus ad Ioannisi, testis subscripsi.
s-740 singnum + manus Ursi, filio bone memorie Vuilleradi, teste.
s-741 ego qui supra Vualprand notarius scriptor pos traditione conplevi.
s-742 + Dum ad preclaram potestatem domni Lamberti, piissimi imperatoris, missus directus fuisset in finibus Tusscie Amedeus comes palacio et cum venisset civitate Florencia in domum episcopii ipsius civitatis, in atrio ante basilica sancti Ioanni Batista, in iudicio ressideret una simul cum Adelberto marho singulorum omnium iusticias faciendas ac deliberandas, ressidentibus cum eis Helbingus sancte Parmensis, Lupus sancte Senensis, Hodelbertus sancte Lunensis, Grasulfus ipsius civitatis, venerabilibus episcopis, Ioannes, Adelbertus et item Adelbertus, iudices domni imperatoris, Vuineheldus, filius bone memorie Furuli, Rodelandus, Sichelmus et Gisilbertus, vassalli suprascripto Adelberti marhioni, Teudisius vicecomes ipsius civitatis, Rotari et Petrus, scavinis ipsius civitatis, et reliqui multis ibi que horum venerant presencia Petrus, episcopus Lucensis, una cum Teupertus, advocato suo, retullentes hec seu dicentes eo quod:
s-743 Sisemundo et Offo germanis detinent res sancti Martini eclesie nostre in Valiano;
s-744 Adelfredus detinet eclesia sancte Marie in Fereniano cum rebus ad eam pertinentibus et quinque manentes in Ciciano;
s-745 Fraolmo cum suis consortes detinent res sancti Martini prope civitate Luca;
s-746 filii Autberti detinent res sancti Martini;
s-747 [Propn] de Octavo detinet casa et res sancti Martini;
s-748 Ragimbaldo de Fundannio detinet res sancti Martini;
s-749 filii Ropaldi detinet res sancti Martini ad Ancliano;
s-750 filii Filoardi detinent res sancti Martini in Decimo et in Mozano;
s-751 Cunimundo detinet res sancti Martini in Illice et in Flaviana seu in Arcana;
s-752 Andrea clerico detinet res sancti Petri Somaldi;
s-753 Toto et Geroimo tenet monesterio sancte Marie quod est res sancti Martini;
s-754 filio Petriperti detinet res sancti Martini;
s-755 filii Petri detinet res sancti Martini in Garfaniana;
s-756 Atrialdo tenet res sancti Martini in Asanico;
s-757 filii Cunradi detinet res sancte Marie qui est da porta sancti Donati;
s-758 Toto, filio Cunradi, tenet res sancti Martini in Siviliano;
s-759 Emillo tenet res sancti Martini in loco Ito et in aliis locis;
s-760 Vuillerado, filio Petri, tenet res sancti Martini in Castilione et in aliis locis;
s-761 Roperto de Variana detinet res sancti Martini in predicto loco;
s-762 filio Alboni tenet res sancti Martini in Agello;
s-763 filii Vuidelgrimi tenet res sancti Martini in Crete;
s-764 Adelberto de Capelle tenet res sancti Martini;
s-765 filio Liutefredi tenet res sancti Martini;
s-766 Ardemanno detinet res sancti Martini;
s-767 Ragimperto de Fugiano tenet res sancti Martini;
s-768 Natalis presbiter tenet res sancti Martini;
s-769 Teudemundo tenet res sancti Martini;
s-770 Helbulfo et Bertaldo germanis detinent res sancti Martini;
s-771 Sichardus presbiter tenet res sancti Martini;
s-772 Bertaldo de Suriano tenet res sancti Martini in Campo Cassioli, Baldo clerico similiter;
s-773 Alboni et Andreas germanis detinent res sancti Martini, Adelberto de Mangoniano similiter;
s-774 Rotfredus tenet eclesia in Sexto cum sua pertinencia;
s-775 filii Adaldi tenent eclesia sancti Terencii cum rebus suis;
s-776 Vuarnerius tenet heclesia sancti Angeli;
s-777 Ademare tenet res sancti Martini;
s-778 Giselprandus clericus tenet res sancti Petri;
s-779 Gisulfus presbiter tenet monesterio sancti Angeli;
s-780 Agliperto tenet casa sancti Martini;
s-781 Ato tenet eclesia sancti Natzari;
s-782 Ato presbiter et Toto clerico tenent casa sancti Martini, Alemundo similiter, Mihael similiter, Teudelassio de Monte Culacio similiter, Anselmo de Casteneclo similiter, Ato, Fraolmo de Vuammo, Adelprandus similiter;
s-783 Angelus presbiter tenet monesterio sancti Martini;
s-784 Vuillerammo de Vacule detinet res sancti Martini;
s-785 Ateraldo de Placaio detinet res sancti Martini;
s-786 Lamberto de Fereniana tenet res sancti Martini;
s-787 Lambertus, qui fuit germanus Rotlandi, detinet res sancti Martini;
s-788 Cunimundus tenet res sancti Martini;
s-789 Raginfredus cum nepotes suos detinent res sancti Martini;
s-790 Sindipertus presbiter et Benedictus presbiter tenent eclesia sancti Laurencii in Tempaniano qui pertinet sancti Ioanni Babtista;
s-791 Ioannes [--] tenet eclesia sancti Laurencii.
s-792 isti omnes omines detinent iam dictas res per denominatas locas qui pertinent de episcopio nostro.
s-793 nessimus pro qua causa [verb], nisi tantum, sicut audivimus, vellent dicere quod exinde libellos abeant.
s-794 quero ut veniant et dicant pro qua causa ipsas res detinent et mihi exinde iusticiam faciatis.
s-795 ego Petrus episcopus cum meum advocatorem iam per multus placitus presencia missi inperialis seu comitum et modo per tres civitatis presencia de ipsis reclamavimus set umquam minime eos ad placitum abere potui cum eis standum in racionem.
s-796 cum ipse domnus Petrus episcopus et Teuperto, advocato eius, taliter reclamassent, tunc ipse Amedeus, comes palacio et missus, et Adelbertus, marhio et comes, direxxerunt missum de suorum presencia ipsis ominibus intus et foris eodem placito perquireret, set eos minime invenerunt vel ad placitum abere potuerunt iusticiam faciendum.
s-797 et cum eis non invenissent, tunc ipse Amedeus, comes palacio et missus, et Adelbertus, marhio et comes, per fuste quas in sua tenebant manibus ipsi domnus Petrus episcopus et Teupertus, advocato eius, de predictis casis et rebus et eclesias seu monesterias a parte ipsius episcopii sancti Martini Lucensis investierunt ad detinendum, salva querimonia eorum ominibus.
s-798 insuper et ipsi Amedeus, comes palacio et missus, et Adelbertus marhio miserunt bannum domni imperatoris in mancosos aureos duo milia super ipsis casis et rebus, eclesias et monesterias, ut nullus parte ipsius episcopii sancti Martini sine legali iudicio exinde disvestire aut ullam invasionem faceret presummat;
s-799 que vero fecerit, predictos duo milia mancusos si ad se esse conposituros, medietatem camere regis et medietatem parte ipsius eclesie et anc noticia pro securitate ipsius episcopii facere comonuimus.
s-800 quidem et ego Leo notario et iudex domni imperatoris ex admonicionem suprascripto misso et iudicum scripsi, anno imperii domni Lamberti, Deo propicio, sexto, quarto die mensis marcii, indictione quinta decima.
s-801 signum + manus suprascripto Amedei, comiti palacio et misso, qui ut supra [verb] interfuit.

Text viewDownload CoNNL-U