Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttest
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Select a sentence

Showing 501 - 600 of 884 • previousnext

s-501 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini per singulos annos, in mense novenbrio, vobis vel ad ministerialem vestro qui ibidem pre tempore missus fuerit reddere debeamus argentum denarios bonos expendiviles numero viginti quatuor;
s-502 et a mandato vestro venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-503 et si a nos vobis hecc omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta ecclesia seo casis et rebus eius quas mihi dedisti relassaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Lamfridi una cum meis heredes componere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit.
s-504 et duas inter nos cartulas Teudimumdum notarium scribere rogavimus.
s-505 actum Luca.
s-506 signum + manus Lamfridi qui hunc libellum fieri rogavit.
s-507 + Ego Lamberto, rogatus a Lanfridi, me teste subscripsi.
s-508 + Ego Fraolmi, rogatus a Lanfridi, subscripsi.
s-509 + Ego Stefano, rogatus a Lamfridi, me teste subscripsi.
s-510 + Ego Petrus notarius, rogatus a Lamfridi, me teste subscripsi.
s-511 + Ego Teudimundus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-512 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido gratia Dei imperator augusto, anno imperii eius tertio, kalendas martii, indictione undecima.
s-513 manifestu sum ego Sanitulo, que Toto vocatur, filio bone memorie Adalpaldi, quia tu Gerardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum perexolvendum dedisti mihi id est duo case et res ille massaricie in loco Ducentula, prope ecclesia sancti Martini, quas quondam Gheiprandulo et Bonaldulo ad manus suas abuerunt et sunt pertinentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini.
s-514 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad subcessoribus tuis per singulos annos, per omnem mense magio, dare debeamus hic Luca ad ipso domu episcopatui vestro sancti Martini per nos aut per misso nostro vobis vel ad ministeriale vestro argentum denarios bonos expendiviles numero triginta;
s-515 et homines illos qui in ipse casis abitantes fuerit, nos eos a mandato vestro venire faciamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-516 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripte casis et rebus relasaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Sanitulo una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gerardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos quinquaginta, quia taliter inter nos conveni.
s-517 et duas inter nos cartulas Leo notarium scribere rogavimus.
s-518 actum Luca.
s-519 signum + manus Sanitulo qui hunc libellum fieri rogavit.
s-520 + Ego Adalpertus notarius, rogatus a Sanitulo, me teste subscripsi.
s-521 + Ego Benedicto schabinus subscripsi.
s-522 + Ego Iohannes, rogatus a Sanitulo, me teste subscripsi.
s-523 + Ego Georgius notarius, rogatus a Sanitulo, me teste subscripsi.
s-524 + Ego Fraolmi, rogatus a Sanitolo, subscripsi.
s-525 + Ego Petrus notarius, rogatus a Sanitulo, me teste subscripsi.
s-526 + Ego Leo notarius post traditam conplevi et dedi.
s-527 + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, [participle] Vuido, divina hordinamte providentia imperator augusto, anno imperi eius tertio, mense martius, indictione umdecima, feliciter.
s-528 dum ego indignus et nimis peccatore Sichelmus, filio bone memorie Marini, vidisset me in hanc [--] huius mundi esse, tractavi et consideravi me ex Dei omnipotentis magna misericordia et eterna retributione anime mee.
s-529 ideo, pro hac ratione et anime mee remissione, hofferere et tradere previdi in heclesia beatissime sancte Marie virginis matris domini nostri Iesu Christi, ubi est horaculo eius sito Monte, id est casa et res sorte illa massaricia quod avere visu sum locus qui dicitur inter riura, qui est posita infra pleve sancte Marie sito Ciriciaulo, qui regere visa est per Dumniprand massario.
s-530 et licentiam et potestatem abeant de pars ipsius heclesie sancte Marie causas exinde agendi, responsum redendi, querimonia faciendi et fine ponemdi, sicut ego Sichelmus vel heredes meis facere debuimus aut qualiter iuxta legem potuerint;
s-531 et non lecuisset mihi facere nollet quod voluit, set qualiter semel ad me factum vel conscriptum est, inviolabiliter usque in fine seculi observare promitto.
s-532 hecce ut mea fuerunt disideria adinplevit et hanc igitur offersionis seu traditionis mei cartula Lupo notarium scrivere rogavi.
s-533 actum aput heclesiam sancti Cassiani, finibus Florentina, feliciter.
s-534 + Ego Sigelmus ad me facto suscripsi.
s-535 + Ego Rodingo, rogatus a Sigelmo, suscripsi.
s-536 + Ego Periteo, rogatus at Sigelmo, suscripsi.
s-537 + Ego Teupertu, rogatus at Sigelmo, suscripsi.
s-538 + Ego Liupaldo, rogatus at Sigelmo, suscripsi.
s-539 + Ego Stefanus notarius et scabino suscripsi.
s-540 + Ego Altiperto notarius, rogatus a Sighelmo, suscripsi.
s-541 + Ego qui supra Lupo scriptor post traditione conplevi.
s-542 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido gratia Dei imperator augusto, anno imperii eius tertio, pridie idus magias, indictione undecima.
s-543 manifestu sum ego Georgi clericus, avitator in loco Branchalo ubi dicitur Purghatile, filio quondam Aggifridi, quia quondam Gheifridi religiosus clericus bisavus meus, construxsit ecclesiam beate sancte Marie et beati Mihaeli archangeli adque beati Petri princeps apostolorum in proprio territurio suo, fundavit in loco qui dicitur Branchalo et per dotis paginam de rebus suis aliquit contulit et taliter constituit ut, post decesso Georgii presbiteri, filio suo, cuius fidem et opinionem, bonam conversationem cognoverat abere, in ipsa Domini ecclesia rectorem et gubernatorem confirmavi ibidem Dei peragendum officium et omnia res ipsius ecclesie pertinentibus in eius fuisset potestatem regendi, gubernandi, meliorandi et usufructuandi qualiter voluisset;
s-544 et pro redemtionem anime eius tertiam vices in annos ipse et subcessores suos, id est in festivitatem sancte Marie et sancti Mihaeli adque in festivitatem sancti Petri, pascere deberet tres vices in annos pauperes dece;
s-545 et, post vero decesso sepe dicti Georgii presbiteri, qui de aliis filiis vel de nepotibus eius aut de proles eorum in ipsa Domini ecclesia tonso capite deservire voluisset in loco eius fuisse inibi ordinatus, post eius decessum ut omnia et in omnibus sicut superius in eam confirmaverat in eius potestatem persisteret et ipsam ordinationis cartulam de rectore in rectore semper procedisset sicut ibi continere dinuscitur.
s-546 proinde modo ego qui supra Georgi clerici, qui de proles eorum sum secundum ipsius quondam Gheifridi clerici bisavus meus, dispositionem per hanc cartulam ordinare et confirmare videor te Sisimundo presbitero que Gundo vocatur, nepote meo, in predicta Domini ecclesia sancte Marie et beati Mihaelis et sancti Petri et in omnibus casis et rebus ipsius ecclesie pertinentibus, tam domnicatis quam et massariciis, cum fundamentis et universis fabricis suis, curtis, ortis, terris, vineis, olivis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, movilibus vel inmovilibus seo qui semoventibus;
s-547 omnia quantum ad suprascripta Domini ecclesia et ad ipsis casis domnicatis et massariciis est pertinentes una cum ipse dotis paginam seo cum ille notitie iudicati vel [--] quacumque scriptionis pagina quas exinde in suprascripto quondam Aggiprando presbitero germano meo emisse fuerunt et mihi exinde sunt pertinentes te inibi ordinare et confirmare videor, quatenus ut a presenti die suprascripta Domini ecclesia seo casis et rebus ad eam pertinentes in tua sit potestatem iusta ipso dotis titulo diebus vite tue abendi, imperandi, laborare faciendi, gubernandi et usufructuandi seo ordinandi et disponendi modis omnibus qualiter tua fuerit voluntas et qualiter ad te ordinata et disposita fuerit stabile permaneant semper;
s-548 et in ipsa Domini ecclesia per te aut per tuam dispositionem officium Dei et luminaria seo missarum solemnia fieri debeat;
s-549 et per singulos annos tres vices pascere debeas pauperes decem, sicut in ipso dotis titulo ad suprascripto Gheifridi clerico, bisavus meus, constitutum est.
s-550 et si aliquando tempore ego qui supra Georgi clericus vel quislibet de heredes aut proheredes meis tibi qui supra Sisimundo presbitero, nepote meo, vel ad posteros que subcessores tuos qui ad te ordinatus fuerit aut cui ipsis subcessores tuis ordinaverit suprascripta ecclesia seo casis et rebus eius intentionaverimus aut subtragi quesierimus per quolibet ingenio, nos vel ille homo qui cum nostro dato vel facto venerit cui nos eas dedissemus aut dederimus per quolibet ordine, spondimus nos vobis conponere penam, argentum soledos tricentos.
s-551 et post conpositio data hec ordinationis cartula in suam permaneant firmitatem, quia in tali ordinem hanc ordinationis cartula Leo notarium scribere rogavi.
s-552 actum Luca.
s-553 signum + manus Georgi clerici qui hanc ordinationis cartulam fieri rogavit.
s-554 + Ego Sicolfo, rogatus a Georgius clerico, me teste subscripsi.
s-555 + Ego Ropprandus diaconus, rogatus a Georgio clerico, in hanc ordinationis paginam subscripsi.
s-556 + Ego Petrus, rogatus a Georgius clerico, me teste subscripsi.
s-557 + Ego Teudimundus notarius, rogatus a Georgio clerico, me teste subscripsi.
s-558 + Ego Ursimanno notarius, rogatus a Georgio clerico, me teste subscripsi.
s-559 + Ego Leo, rogatus a Georgius clerico, me teste subscripsi.
s-560 + Ego Lopo presbitero, rogatus a Georgius clerico, in hanc ordinationis paginam subscripsi.
s-561 + Ego Baruncio presbitero, rogatus a Georgius clerico, in hanc ordinationis paginam subscripsi.
s-562 + Ego Bellerifonsus presbitero, rogatus a Georgius clerico, in hanc ordinationis paginam subscripsi.
s-563 + Ego Gerardus presbitero, rogatus a Georgius clerico, in anc ordinationis pagina subscripsi.
s-564 + Ego Teuprandu schabinus suscripsi.
s-565 + Ego Teudimundus presbiter, rogatus a Georgius clerico, in anc ordinationis pagina subscripsi.
s-566 + Ego Ataprando presbitero, rogatus a Georgius clerico, in anc ordinationis pagina subscripsi.
s-567 + Ego Roppertus presbiter, rogatus a Georgio clerico, in hanc ordinationis paginam subscripsi.
s-568 + Ego Viventius presbiter, rogatus a Georgio clerico, in anc ordinationis pagina subscripsi.
s-569 + Ego Angelus presbiter, rogatus a Georgio clerico, in anc ordinnationis pagina subscripsi.
s-570 + Ego Leo notarius post roboratione conplevit et dedi.
s-571 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido, gratiam Dei imperator augusto, anno imperii eius tertio, idus magias, indictione undecima.
s-572 manifestu sum ego Anghalperto, filio quondam Ansualdi, quia tu Gherardus, gratiam Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad laborandum et gubernandum seo meliorandum dedisti mihi id est casa et res illa in loco Sugrominio quas antea Liusprando ad manus suas abuit et ego ipsi modo exinde ad manus mea abere videor, pertenentes ecclesie sancti Fridiani qui est desub potestatem ecclesie episcopatui vestro sancti Martini.
s-573 et vobis reddere debeamus per singulos annos medietatem oleo et angaria vero vobis facere debeamus per singulos annos, per omnem edomatas, dies duo ubique vobis autilitas fuerit et per vindemia vos vel misso vestro super palmentum veneritis nos vos recipere et gubernare debeamus et a mandato vestro venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum;
s-574 et si a nos vobis hecc omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas mihi dedisti relassaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo cum meis heredes componere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit.
s-575 et duas cartulas Teudimumdum notarium scribere rogavimus.
s-576 actum Luca.
s-577 signum + manus Anghalperti qui hunc libellum fieri rogavit.
s-578 + Ego Aloni, rogatus ab Angalperto, me teste subscripsi.
s-579 signum + manus Aloni, filio bone memorie Angalperti, testis.
s-580 + Ego Cunimundo, rogatus ab Angalperto, me teste subscripsi.
s-581 + Ego Fraolmi, rogatus ab Angalperto, subscripsi.
s-582 + Ego Teudimundus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-583 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido, gratia Dei inperator augusto, anno inperi eius tertio, quarto decimo kalendas iunias, indictione undecima.
s-584 manifestu sum ego Leoprando que Ato vocatur, filio quondam Teuderadi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum perexolvendum dedisti mihi id est casa illa hic infra civitate ista Lucense prope porta sancti Fridiani qui est pertinentes ecclesie sancti Fridiani qui est desup potestatem episcopatui vestro sancti Martini.
s-585 seu et dedisti mihi id est una petia de terra quod est orto foras civitate ista Lucense, pertenentes suprascripte ecclesie sancti Fridiani, et est pertenentes de suprascripta casa;
s-586 omnia quantum ego exinde ad manus mea abere videor, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut ego vel meus heredes in ipsa casa residere et abitare debeamus et ipsa casa retegere et gubernare seu meliorare debeamus, nisi tantum pro omni censum et iustitiam exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad pars episcopatui vestro sancti Martini per singulos annos, per omnem mense iunio, reddere debeamus vobis vel ad ministerialem vestrum quas ibi pre tempore abueritis argentum denarios bonos, expendiviles, numero decem et octo et a mandato vestro venire debeamus hic Luca a legem et iustitiam faciendum tantum;
s-587 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerit adinpleta et conservata aut si suprascripta casa et predicto orto quas mihi dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Leoprando una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos quadraginta, quia taliter inter nos coveni.
s-588 et duas inter nos cartulas Ostripertum notarium scribere rogavi.
s-589 actum Luca.
s-590 signum + manus Leoprandi qui hunc libellum fieri rogavit.
s-591 + Ego Petrus, rogatus a Leoprando, me teste subscripsi.
s-592 + Ego Cunimundo, rogatus a Leoprando, me teste subscripsi.
s-593 + Ego Rumualdus, rogatus a Leoprando, me teste subscripsi.
s-594 + Ego Petrus notarius, rogatus a Leoprando, me teste subscripsi.
s-595 signum + manus Aloni, filio bone memorie Anghalperti, testis.
s-596 + Ego Ostripertus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-597 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Vuido, gratia Dei inperator augusto, anno inperii eius tertio, septimo kalendas iulii, indictione undecima.
s-598 manifestu sum ego Atriperto que Ato vocatur, filio bone memorie Atrupaldi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est ecclesia illa cuius vocabulum est sancte Eufemie et sancti Nazarii sito intro civitate ista Lucense prope ecclesia sancti Alexandrii qui est desu potestatem ipsius episcopatui vestro.
s-599 suprascripta ecclesia sancte Eufemie et Nazarii, cum fundamento et omnem edeficio suo, curte, puteo, terris, vineis et omnia quantum ad suprascripta ecclesia sancte Eufemie et Nazarii est pertinentes, mihi eas dedisti in integrum in tali ordine ut da admodum suprascripta ecclesia seu rebus ad eam pertinentes in mea vel de meis heredes sint potestatem eas abendi, inperandi, meliorandi et ipsa res eius laborare faciendi et usufructuandi privatum nomine;
s-600 et in ipsa Domini ecclesia per mea disipositionem officium Dei et luminaria seu missarum solemnia fieri debeat et exinde tibi vel ad subcessoribus tuis per singulos annos, in mense magio, dare debeamus, ad ipso episcopatui vestro, vobis vel ad ministeriale vestro qui per tempore ibi abueritis, argentum denarios bonos, bene expendiviles, numero duodecim et si homine ibi abuerimus ad abitandum, eum a mandato vestro venire faciamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum;

Text viewDownload CoNNL-U