s-501
| licet uerum proprie non sit in rebus sed in mente, secundum philosophum, res tamen interdum uera dicitur, secundum quod proprie actum propriae naturae consequitur. |
s-502
| unde auicenna dicit, in sua metaphysica, quod ueritas rei est proprietas esse uniuscuiusque rei quod stabilitum est ei, inquantum talis res nata est de se facere ueram aestimationem, et inquantum propriam sui rationem quae est in mente diuina, imitatur. |
s-503
| sed deus est sua essentia. |
s-504
| ergo, siue de ueritate intellectus loquamur siue de ueritate rei, deus est sua ueritas. |
s-505
| hoc autem confirmatur auctoritate domini de se dicentis, ioan. 14-6: |
s-506
| ego sum uia, ueritas et uita. |
s-507
| quod deus est purissima ueritas. |
s-508
| hoc autem ostenso, manifestum est quod in deo est pura ueritas, cui nulla falsitas uel deceptio admisceri potest. |
s-509
| ueritas enim falsitatem non compatitur: sicut nec albedo nigredinem. |
s-510
| deus autem non solum est uerus, sed est ipsa ueritas. |
s-511
| ergo in eo falsitas esse non potest. |
s-512
| amplius. |
s-513
| intellectus non decipitur in cognoscendo quod quid est: sicut nec sensus in proprio sensibili. |
s-514
| omnis autem cognitio diuini intellectus se habet ad modum intellectus cognoscentis quod quid est, ut ostensum est. |
s-515
| impossibile est igitur in diuina cognitione errorem siue deceptionem aut falsitatem esse. |
s-516
| praeterea. |
s-517
| intellectus in primis principiis non errat, sed in conclusionibus interdum, ad quas ex principiis primis ratiocinando procedit. |
s-518
| intellectus autem diuinus non est ratiocinatiuus aut discursiuus, ut supra ostensum est. |
s-519
| non igitur potest esse in ipso falsitas aut deceptio. |
s-520
| item. |
s-521
| quanto aliqua uis cognoscitiua est altior, tanto eius proprium obiectum est uniuersalius, plura sub se continens: |
s-522
| unde illud quod uisus cognoscit per accidens, sensus communis aut imaginatio apprehendit ut sub proprio obiecto contentum. |
s-523
| sed uis diuini intellectus est in fine sublimitatis in cognoscendo. |
s-524
| ergo omnia cognoscibilia comparantur ad ipsum sicut cognoscibilia proprie et per se et non secundum accidens. |
s-525
| in talibus autem uirtus cognoscitiua non errat. |
s-526
| in nullo igitur cognoscibili possibile est diuinum intellectum errare. |
s-527
| amplius. |
s-528
| uirtus intellectualis est quaedam perfectio intellectus in cognoscendo. |
s-529
| secundum autem uirtutem intellectualem non contingit intellectum falsum dicere, sed semper uerum: |
s-530
| uerum enim dicere est bonus actus intellectus, uirtutis autem est actum bonum reddere. |
s-531
| sed diuinus intellectus perfectior est per suam naturam quam intellectus humanus per habitum uirtutis: |
s-532
| est enim in fine perfectionis. |
s-533
| relinquitur igitur quod in intellectu diuino non potest esse falsitas. |
s-534
| adhuc. |
s-535
| scientia intellectus humani a rebus quodammodo causatur: |
s-536
| unde prouenit quod scibilia sunt mensura scientiae humanae; |
s-537
| ex hoc enim uerum est quod intellectu diiudicatur, quia res ita se habet, et non e conuerso. |
s-538
| intellectus autem diuinus per suam scientiam est causa rerum. |
s-539
| unde oportet quod scientia eius sit mensura rerum: sicut ars est mensura artificiatorum quorum in tantum perfectum est inquantum concordat. |
s-540
| talis igitur est comparatio intellectus diuini ad res qualis rerum ad intellectum humanum. |
s-541
| falsitas autem causata ex inaequalitate intellectus humani et rei non est in rebus, sed in intellectu. |
s-542
| si igitur non esset omnimoda adaequatio intellectus diuini ad res, falsitas esset in rebus, non in intellectu diuino. |
s-543
| nec tamen in rebus est falsitas: quia quantum unumquodque habet de esse, tantum habet de ueritate. |
s-544
| nulla igitur inaequalitas est inter intellectum diuinum et res; nec aliqua falsitas in intellectu diuino esse potest. |
s-545
| item. |
s-546
| sicut uerum est bonum intellectus, ita falsum est malum ipsius: |
s-547
| naturaliter enim appetimus uerum cognoscere et refugimus falso decipi. |
s-548
| malum autem in deo esse non potest, ut probatum est. |
s-549
| non potest igitur in eo esse falsitas. |
s-550
| hinc est quod dicitur rom. 3-4: |
s-551
| est autem deus uerax; |
s-552
| et num. 23-19: |
s-553
| non est deus ut homo, ut mentiatur; |
s-554
| et i ioan. 1-5: |
s-555
| deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae. |
s-556
| quod diuina ueritas est prima et summa ueritas. |
s-557
| ex his autem quae ostensa sunt manifeste habetur quod diuina ueritas sit prima et summa ueritas. |
s-558
| sicut enim est dispositio rerum in esse, ita et in ueritate, ut patet per philosophum, in ii metaph.: |
s-559
| et hoc ideo quia uerum et ens se inuicem consequuntur; |
s-560
| est enim uerum cum dicitur esse quod est uel non esse quod non est. |
s-561
| sed diuinum esse est primum et perfectissimum. |
s-562
| ergo et sua ueritas est prima et summa. |
s-563
| item. |
s-564
| quod per essentiam alicui conuenit, perfectissime ei conuenit. |
s-565
| sed ueritas deo attribuitur essentialiter, ut ostensum est. |
s-566
| sua igitur ueritas est summa et prima ueritas. |
s-567
| praeterea. |
s-568
| ueritas in nostro intellectu ex hoc est quod adaequatur rei intellectae. |
s-569
| aequalitatis autem causa est unitas, ut patet in u metaphysicae. |
s-570
| cum igitur in intellectu diuino sit omnino idem intellectus et quod intelligitur, sua ueritas erit prima et summa ueritas. |
s-571
| amplius. |
s-572
| illud quod est mensura in unoquoque genere, est perfectissimum illius generis: |
s-573
| unde omnes colores mensurantur albo. |
s-574
| sed diuina ueritas est mensura omnis ueritatis. |
s-575
| ueritas enim nostri intellectus mensuratur a re quae est extra animam, ex hoc enim intellectus noster uerus dicitur quod consonat rei: |
s-576
| ueritas autem rei mensuratur ad intellectum diuinum, qui est causa rerum, ut infra probabitur; sicut ueritas artificiatorum ab arte artificis; |
s-577
| tunc enim uera est arca quando consonat arti. |
s-578
| cum etiam deus sit primus intellectus et primum intelligibile, oportet quod ueritas intellectus cuiuslibet eius ueritate mensuretur: si unumquodque mensuratur primo sui generis, ut philosophus tradit, in x metaphysicae. |
s-579
| diuina igitur ueritas est prima, summa et perfectissima ueritas. |
s-580
| rationes uolentium subtrahere deo cognitionem singularium. |
s-581
| sunt autem quidam qui perfectioni diuinae cognitionis singularium notitiam subtrahere nituntur. |
s-582
| ad quod quidem confirmandum septem uiis procedunt. |
s-583
| prima est ex ipsa singularitatis conditione. |
s-584
| cum enim singularitatis principium sit materia signata, non uidetur per aliquam uirtutem immaterialem singularia posse cognosci, si omnis cognitio per quandam assimilationem fiat. |
s-585
| unde et in nobis illae solae potentiae singularia apprehendunt quae materialibus organis utuntur, ut imaginatio et sensus et huiusmodi; |
s-586
| intellectus autem noster, quia immaterialis est, singularia non cognoscit. |
s-587
| multo igitur minus intellectus diuinus singularium est cognoscitiuus, qui maxime a materia recedit. |
s-588
| et sic nullo modo uidetur quod deus singularia cognoscere possit. |
s-589
| secunda est quod singularia non semper sunt. |
s-590
| aut igitur semper scientur a deo: aut quandoque scientur et quandoque non scientur. |
s-591
| primum esse non potest: quia de eo quod non est non potest esse scientia, quae solum uerorum est; |
s-592
| ea autem quae non sunt, uera esse non possunt. |
s-593
| secundum etiam esse non potest: quia diuini intellectus cognitio est omnino inuariabilis, ut ostensum est. |
s-594
| tertia, ex eo quod non omnia singularia de necessitate proueniunt, sed quaedam contingenter. |
s-595
| unde de eis certa cognitio esse non potest nisi quando sunt. |
s-596
| certa enim cognitio est quae falli non potest: |
s-597
| cognitio autem omnis quae est de contingenti, cum futurum est, falli potest; |
s-598
| potest enim euenire oppositum eius quod cognitione tenetur; |
s-599
| si enim non posset oppositum euenire, iam necessarium esset. |
s-600
| unde et de contingentibus futuris non potest esse in nobis scientia, sed coniecturalis aestimatio quaedam. |