Sentence view
Universal Dependencies - Latin - ITTB
Language | Latin |
---|
Project | ITTB |
---|
Corpus Part | test |
---|
Annotation | Passarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano |
---|
showing 501 - 600 of 2101 • previous • next
licet uerum proprie non sit in rebus sed in mente, secundum philosophum, res tamen interdum uera dicitur, secundum quod proprie actum propriae naturae consequitur.
s-501
test-s501

unde auicenna dicit, in sua metaphysica, quod ueritas rei est proprietas esse uniuscuiusque rei quod stabilitum est ei, inquantum talis res nata est de se facere ueram aestimationem, et inquantum propriam sui rationem quae est in mente diuina, imitatur.
s-502
test-s502

sed deus est sua essentia.
s-503
test-s503
sed deus est sua essentia.
ergo, siue de ueritate intellectus loquamur siue de ueritate rei, deus est sua ueritas.
s-504
test-s504
ergo, siue de ueritate intellectus loquamur siue de ueritate rei, deus est sua ueritas.
hoc autem confirmatur auctoritate domini de se dicentis, ioan. 14-6:
s-505
test-s505
hoc autem confirmatur auctoritate domini de se dicentis, ioan. 14-6:
ego sum uia, ueritas et uita.
s-506
test-s506
ego sum uia, ueritas et uita.
quod deus est purissima ueritas.
s-507
test-s507
quod deus est purissima ueritas.
hoc autem ostenso, manifestum est quod in deo est pura ueritas, cui nulla falsitas uel deceptio admisceri potest.
s-508
test-s508
hoc autem ostenso, manifestum est quod in deo est pura ueritas, cui nulla falsitas uel deceptio admisceri potest.
ueritas enim falsitatem non compatitur: sicut nec albedo nigredinem.
s-509
test-s509
ueritas enim falsitatem non compatitur: sicut nec albedo nigredinem.
deus autem non solum est uerus, sed est ipsa ueritas.
s-510
test-s510
deus autem non solum est uerus, sed est ipsa ueritas.
ergo in eo falsitas esse non potest.
s-511
test-s511
ergo in eo falsitas esse non potest.
intellectus non decipitur in cognoscendo quod quid est: sicut nec sensus in proprio sensibili.
s-513
test-s513
intellectus non decipitur in cognoscendo quod quid est: sicut nec sensus in proprio sensibili.
omnis autem cognitio diuini intellectus se habet ad modum intellectus cognoscentis quod quid est, ut ostensum est.
s-514
test-s514
omnis autem cognitio diuini intellectus se habet ad modum intellectus cognoscentis quod quid est, ut ostensum est.
impossibile est igitur in diuina cognitione errorem siue deceptionem aut falsitatem esse.
s-515
test-s515
impossibile est igitur in diuina cognitione errorem siue deceptionem aut falsitatem esse.
intellectus in primis principiis non errat, sed in conclusionibus interdum, ad quas ex principiis primis ratiocinando procedit.
s-517
test-s517
intellectus in primis principiis non errat, sed in conclusionibus interdum, ad quas ex principiis primis ratiocinando procedit.
intellectus autem diuinus non est ratiocinatiuus aut discursiuus, ut supra ostensum est.
s-518
test-s518
intellectus autem diuinus non est ratiocinatiuus aut discursiuus, ut supra ostensum est.
non igitur potest esse in ipso falsitas aut deceptio.
s-519
test-s519
non igitur potest esse in ipso falsitas aut deceptio.
quanto aliqua uis cognoscitiua est altior, tanto eius proprium obiectum est uniuersalius, plura sub se continens:
s-521
test-s521
quanto aliqua uis cognoscitiua est altior, tanto eius proprium obiectum est uniuersalius, plura sub se continens:
unde illud quod uisus cognoscit per accidens, sensus communis aut imaginatio apprehendit ut sub proprio obiecto contentum.
s-522
test-s522
unde illud quod uisus cognoscit per accidens, sensus communis aut imaginatio apprehendit ut sub proprio obiecto contentum.
sed uis diuini intellectus est in fine sublimitatis in cognoscendo.
s-523
test-s523
sed uis diuini intellectus est in fine sublimitatis in cognoscendo.
ergo omnia cognoscibilia comparantur ad ipsum sicut cognoscibilia proprie et per se et non secundum accidens.
s-524
test-s524
ergo omnia cognoscibilia comparantur ad ipsum sicut cognoscibilia proprie et per se et non secundum accidens.
in talibus autem uirtus cognoscitiua non errat.
s-525
test-s525
in talibus autem uirtus cognoscitiua non errat.
in nullo igitur cognoscibili possibile est diuinum intellectum errare.
s-526
test-s526
in nullo igitur cognoscibili possibile est diuinum intellectum errare.
uirtus intellectualis est quaedam perfectio intellectus in cognoscendo.
s-528
test-s528
uirtus intellectualis est quaedam perfectio intellectus in cognoscendo.
secundum autem uirtutem intellectualem non contingit intellectum falsum dicere, sed semper uerum:
s-529
test-s529
secundum autem uirtutem intellectualem non contingit intellectum falsum dicere, sed semper uerum:
uerum enim dicere est bonus actus intellectus, uirtutis autem est actum bonum reddere.
s-530
test-s530
uerum enim dicere est bonus actus intellectus, uirtutis autem est actum bonum reddere.
sed diuinus intellectus perfectior est per suam naturam quam intellectus humanus per habitum uirtutis:
s-531
test-s531
sed diuinus intellectus perfectior est per suam naturam quam intellectus humanus per habitum uirtutis:
est enim in fine perfectionis.
s-532
test-s532
est enim in fine perfectionis.
relinquitur igitur quod in intellectu diuino non potest esse falsitas.
s-533
test-s533
relinquitur igitur quod in intellectu diuino non potest esse falsitas.
scientia intellectus humani a rebus quodammodo causatur:
s-535
test-s535
scientia intellectus humani a rebus quodammodo causatur:
unde prouenit quod scibilia sunt mensura scientiae humanae;
s-536
test-s536
unde prouenit quod scibilia sunt mensura scientiae humanae;
ex hoc enim uerum est quod intellectu diiudicatur, quia res ita se habet, et non e conuerso.
s-537
test-s537
ex hoc enim uerum est quod intellectu diiudicatur, quia res ita se habet, et non e conuerso.
intellectus autem diuinus per suam scientiam est causa rerum.
s-538
test-s538
intellectus autem diuinus per suam scientiam est causa rerum.
unde oportet quod scientia eius sit mensura rerum: sicut ars est mensura artificiatorum quorum in tantum perfectum est inquantum concordat.
s-539
test-s539
unde oportet quod scientia eius sit mensura rerum: sicut ars est mensura artificiatorum quorum in tantum perfectum est inquantum concordat.
talis igitur est comparatio intellectus diuini ad res qualis rerum ad intellectum humanum.
s-540
test-s540
talis igitur est comparatio intellectus diuini ad res qualis rerum ad intellectum humanum.
falsitas autem causata ex inaequalitate intellectus humani et rei non est in rebus, sed in intellectu.
s-541
test-s541
falsitas autem causata ex inaequalitate intellectus humani et rei non est in rebus, sed in intellectu.
si igitur non esset omnimoda adaequatio intellectus diuini ad res, falsitas esset in rebus, non in intellectu diuino.
s-542
test-s542
si igitur non esset omnimoda adaequatio intellectus diuini ad res, falsitas esset in rebus, non in intellectu diuino.
nec tamen in rebus est falsitas: quia quantum unumquodque habet de esse, tantum habet de ueritate.
s-543
test-s543
nec tamen in rebus est falsitas: quia quantum unumquodque habet de esse, tantum habet de ueritate.
nulla igitur inaequalitas est inter intellectum diuinum et res; nec aliqua falsitas in intellectu diuino esse potest.
s-544
test-s544
nulla igitur inaequalitas est inter intellectum diuinum et res; nec aliqua falsitas in intellectu diuino esse potest.
sicut uerum est bonum intellectus, ita falsum est malum ipsius:
s-546
test-s546
sicut uerum est bonum intellectus, ita falsum est malum ipsius:
naturaliter enim appetimus uerum cognoscere et refugimus falso decipi.
s-547
test-s547
naturaliter enim appetimus uerum cognoscere et refugimus falso decipi.
malum autem in deo esse non potest, ut probatum est.
s-548
test-s548
malum autem in deo esse non potest, ut probatum est.
non potest igitur in eo esse falsitas.
s-549
test-s549
non potest igitur in eo esse falsitas.
hinc est quod dicitur rom. 3-4:
s-550
test-s550
hinc est quod dicitur rom. 3-4:
est autem deus uerax;
s-551
test-s551
est autem deus uerax;
et num. 23-19:
s-552
test-s552
et num. 23-19:
non est deus ut homo, ut mentiatur;
s-553
test-s553
non est deus ut homo, ut mentiatur;
et i ioan. 1-5:
s-554
test-s554
et i ioan. 1-5:
deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae.
s-555
test-s555
deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae.
quod diuina ueritas est prima et summa ueritas.
s-556
test-s556
quod diuina ueritas est prima et summa ueritas.
ex his autem quae ostensa sunt manifeste habetur quod diuina ueritas sit prima et summa ueritas.
s-557
test-s557
ex his autem quae ostensa sunt manifeste habetur quod diuina ueritas sit prima et summa ueritas.
sicut enim est dispositio rerum in esse, ita et in ueritate, ut patet per philosophum, in ii metaph.:
s-558
test-s558
sicut enim est dispositio rerum in esse, ita et in ueritate, ut patet per philosophum, in ii metaph.:
et hoc ideo quia uerum et ens se inuicem consequuntur;
s-559
test-s559
et hoc ideo quia uerum et ens se inuicem consequuntur;
est enim uerum cum dicitur esse quod est uel non esse quod non est.
s-560
test-s560
est enim uerum cum dicitur esse quod est uel non esse quod non est.
sed diuinum esse est primum et perfectissimum.
s-561
test-s561
sed diuinum esse est primum et perfectissimum.
ergo et sua ueritas est prima et summa.
s-562
test-s562
ergo et sua ueritas est prima et summa.
quod per essentiam alicui conuenit, perfectissime ei conuenit.
s-564
test-s564
quod per essentiam alicui conuenit, perfectissime ei conuenit.
sed ueritas deo attribuitur essentialiter, ut ostensum est.
s-565
test-s565
sed ueritas deo attribuitur essentialiter, ut ostensum est.
sua igitur ueritas est summa et prima ueritas.
s-566
test-s566
sua igitur ueritas est summa et prima ueritas.
ueritas in nostro intellectu ex hoc est quod adaequatur rei intellectae.
s-568
test-s568
ueritas in nostro intellectu ex hoc est quod adaequatur rei intellectae.
aequalitatis autem causa est unitas, ut patet in u metaphysicae.
s-569
test-s569
aequalitatis autem causa est unitas, ut patet in u metaphysicae.
cum igitur in intellectu diuino sit omnino idem intellectus et quod intelligitur, sua ueritas erit prima et summa ueritas.
s-570
test-s570
cum igitur in intellectu diuino sit omnino idem intellectus et quod intelligitur, sua ueritas erit prima et summa ueritas.
illud quod est mensura in unoquoque genere, est perfectissimum illius generis:
s-572
test-s572
illud quod est mensura in unoquoque genere, est perfectissimum illius generis:
unde omnes colores mensurantur albo.
s-573
test-s573
unde omnes colores mensurantur albo.
sed diuina ueritas est mensura omnis ueritatis.
s-574
test-s574
sed diuina ueritas est mensura omnis ueritatis.
ueritas enim nostri intellectus mensuratur a re quae est extra animam, ex hoc enim intellectus noster uerus dicitur quod consonat rei:
s-575
test-s575
ueritas enim nostri intellectus mensuratur a re quae est extra animam, ex hoc enim intellectus noster uerus dicitur quod consonat rei:
ueritas autem rei mensuratur ad intellectum diuinum, qui est causa rerum, ut infra probabitur; sicut ueritas artificiatorum ab arte artificis;
s-576
test-s576

tunc enim uera est arca quando consonat arti.
s-577
test-s577
tunc enim uera est arca quando consonat arti.
cum etiam deus sit primus intellectus et primum intelligibile, oportet quod ueritas intellectus cuiuslibet eius ueritate mensuretur: si unumquodque mensuratur primo sui generis, ut philosophus tradit, in x metaphysicae.
s-578
test-s578

diuina igitur ueritas est prima, summa et perfectissima ueritas.
s-579
test-s579
diuina igitur ueritas est prima, summa et perfectissima ueritas.
rationes uolentium subtrahere deo cognitionem singularium.
s-580
test-s580
rationes uolentium subtrahere deo cognitionem singularium.
sunt autem quidam qui perfectioni diuinae cognitionis singularium notitiam subtrahere nituntur.
s-581
test-s581
sunt autem quidam qui perfectioni diuinae cognitionis singularium notitiam subtrahere nituntur.
ad quod quidem confirmandum septem uiis procedunt.
s-582
test-s582
ad quod quidem confirmandum septem uiis procedunt.
prima est ex ipsa singularitatis conditione.
s-583
test-s583
prima est ex ipsa singularitatis conditione.
cum enim singularitatis principium sit materia signata, non uidetur per aliquam uirtutem immaterialem singularia posse cognosci, si omnis cognitio per quandam assimilationem fiat.
s-584
test-s584

unde et in nobis illae solae potentiae singularia apprehendunt quae materialibus organis utuntur, ut imaginatio et sensus et huiusmodi;
s-585
test-s585
unde et in nobis illae solae potentiae singularia apprehendunt quae materialibus organis utuntur, ut imaginatio et sensus et huiusmodi;
intellectus autem noster, quia immaterialis est, singularia non cognoscit.
s-586
test-s586
intellectus autem noster, quia immaterialis est, singularia non cognoscit.
multo igitur minus intellectus diuinus singularium est cognoscitiuus, qui maxime a materia recedit.
s-587
test-s587
multo igitur minus intellectus diuinus singularium est cognoscitiuus, qui maxime a materia recedit.
et sic nullo modo uidetur quod deus singularia cognoscere possit.
s-588
test-s588
et sic nullo modo uidetur quod deus singularia cognoscere possit.
secunda est quod singularia non semper sunt.
s-589
test-s589
secunda est quod singularia non semper sunt.
aut igitur semper scientur a deo: aut quandoque scientur et quandoque non scientur.
s-590
test-s590
aut igitur semper scientur a deo: aut quandoque scientur et quandoque non scientur.
primum esse non potest: quia de eo quod non est non potest esse scientia, quae solum uerorum est;
s-591
test-s591
primum esse non potest: quia de eo quod non est non potest esse scientia, quae solum uerorum est;
ea autem quae non sunt, uera esse non possunt.
s-592
test-s592
ea autem quae non sunt, uera esse non possunt.
secundum etiam esse non potest: quia diuini intellectus cognitio est omnino inuariabilis, ut ostensum est.
s-593
test-s593
secundum etiam esse non potest: quia diuini intellectus cognitio est omnino inuariabilis, ut ostensum est.
tertia, ex eo quod non omnia singularia de necessitate proueniunt, sed quaedam contingenter.
s-594
test-s594
tertia, ex eo quod non omnia singularia de necessitate proueniunt, sed quaedam contingenter.
unde de eis certa cognitio esse non potest nisi quando sunt.
s-595
test-s595
unde de eis certa cognitio esse non potest nisi quando sunt.
certa enim cognitio est quae falli non potest:
s-596
test-s596
certa enim cognitio est quae falli non potest:
cognitio autem omnis quae est de contingenti, cum futurum est, falli potest;
s-597
test-s597
cognitio autem omnis quae est de contingenti, cum futurum est, falli potest;
potest enim euenire oppositum eius quod cognitione tenetur;
s-598
test-s598
potest enim euenire oppositum eius quod cognitione tenetur;
si enim non posset oppositum euenire, iam necessarium esset.
s-599
test-s599
si enim non posset oppositum euenire, iam necessarium esset.
unde et de contingentibus futuris non potest esse in nobis scientia, sed coniecturalis aestimatio quaedam.
s-600
test-s600
unde et de contingentibus futuris non potest esse in nobis scientia, sed coniecturalis aestimatio quaedam.
Edit as list • Text view • Dependency trees