Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 3 - 102 of 2101 • previousnext

s-3 esset enim aliquod agens prius eo.
s-4 ergo impossibile est quod in ipso sit aliqua species intelligibilis praeter ipsius essentiam.
s-5 praeterea.
s-6 intelligere dei est eius esse, ut ostensum est.
s-7 si igitur intelligeret per aliquam speciem quae non sit sua essentia, esset per aliquod aliud a sua essentia.
s-8 quod est impossibile.
s-9 non igitur intelligit per aliquam speciem quae non sit sua essentia.
s-10 quod deus intelligit perfecte seipsum.
s-11 ex hoc autem ulterius patet quod ipse seipsum perfecte intelligit.
s-12 cum enim per speciem intelligibilem intellectus in rem intellectam feratur, ex duobus perfectio intellectualis operationis dependet.
s-13 unum est ut species intelligibilis perfecte rei intellectae conformetur.
s-14 aliud est ut perfecte intellectui coniungatur:
s-15 quod quidem tanto fit amplius quanto intellectus in intelligendo maiorem efficaciam habet.
s-16 ipsa autem diuina essentia quae est species intelligibilis qua intellectus diuinus intelligit, est ipsi deo penitus idem; est que intellectui idem omnino.
s-17 seipsum igitur deus perfectissime cognoscit.
s-18 adhuc.
s-19 res materialis intelligibilis efficitur per hoc quod a materia et materialibus conditionibus separatur.
s-20 quod ergo est per sui naturam ab omni materia et materialibus conditionibus separatum, hoc est intelligibile secundum suam naturam.
s-21 sed omne intelligibile intelligitur secundum quod est unum actu cum intelligente.
s-22 ipse autem deus intelligens est, ut probatum est.
s-23 igitur, cum sit immaterialis omnino, et sibi ipsi maxime sit unum, maxime seipsum intelligit.
s-24 item.
s-25 ex hoc aliquid actu intelligitur quod intellectus in actu et intellectum in actu unum sunt.
s-26 diuinus autem intellectus est semper intellectus in actu:
s-27 nihil enim est in potentia et imperfectum in deo.
s-28 essentia autem dei secundum seipsam perfecte intelligibilis est, ut ex dictis patet.
s-29 cum igitur intellectus diuinus et essentia diuina sint unum, ex dictis, manifestum est quod deus perfecte seipsum intelligat:
s-30 deus enim est et suus intellectus et sua essentia.
s-31 adhuc.
s-32 omne quod est in aliquo per modum intelligibilem, intelligitur ab eo.
s-33 essentia autem diuina est in deo per modum intelligibilem:
s-34 nam esse naturale dei et esse intelligibile unum et idem est, cum esse suum sit suum intelligere.
s-35 deus igitur intelligit essentiam suam.
s-36 ergo seipsum: cum ipse sit sua essentia.
s-37 amplius.
s-38 actus intellectus, sicut et aliarum animae potentiarum, secundum obiecta distinguuntur.
s-39 tanto igitur erit perfectior intellectus operatio quanto erit perfectius intelligibile.
s-40 sed perfectissimum intelligibile est essentia diuina: cum sit perfectissimus actus et prima ueritas.
s-41 operatio autem intellectus diuini est etiam nobilissima: cum sit ipsum esse diuinum, ut ostensum est.
s-42 deus igitur seipsum intelligit.
s-43 adhuc.
s-44 rerum omnium perfectiones in deo maxime inueniuntur.
s-45 inter alias autem perfectiones in rebus creatis inuentas maxima est intelligere deum: cum natura intellectualis aliis praemineat, cuius perfectio est intelligere;
s-46 nobilissimum autem intelligibile deus est.
s-47 deus igitur maxime seipsum intelligit.
s-48 hoc autem auctoritate diuina confirmatur.
s-49 ait namque apostolus, i cor. 2-10, quod spiritus dei scrutatur etiam profunda dei.
s-50 quod deus primo et per se solum seipsum cognoscit.
s-51 ex praemissis autem apparet quod deus primo et per se solum seipsum cognoscit.
s-52 illa enim solum res est primo et per se ab intellectu cognita cuius specie intelligit:
s-53 operatio enim formae quae est operationis principium proportionatur.
s-54 sed id quod deus intelligit nihil est aliud quam sua essentia, ut probatum est.
s-55 igitur intellectum ab ipso primo et per se nihil est aliud quam ipsemet.
s-56 adhuc.
s-57 impossibile est simul multa primo et per se intelligere:
s-58 una enim operatio non potest simul multis terminari.
s-59 deus autem seipsum quandoque intelligit, ut probatum est.
s-60 si igitur intelligat aliquid aliud quasi primo et per se intellectum, oportet quod intellectus eius mutetur de consideratione sui in considerationem illius.
s-61 illud autem est eo ignobilius.
s-62 sic igitur intellectus diuinus mutatur in peius.
s-63 quod est impossibile.
s-64 amplius.
s-65 operationes intellectus distinguuntur penes obiecta.
s-66 si igitur deus intelligit se et aliud a se quasi principale obiectum, habebit plures operationes intellectuales.
s-67 ergo uel sua essentia erit in plura diuisa: uel aliquam operationem intellectualem habebit quae non est sua substantia.
s-68 quorum utrumque impossibile esse monstratum est.
s-69 restat igitur nihil a deo esse cognitum quasi primo et per se intellectum, nisi suam essentiam.
s-70 item.
s-71 intellectus, secundum quod est differens a suo intellecto, est in potentia respectu illius.
s-72 si igitur aliquid aliud sit intellectum a deo primo et per se, sequetur quod ipse sit in potentia respectu alicuius alterius.
s-73 quod est impossibile, ut ex dictis patet.
s-74 praeterea.
s-75 intellectum est perfectio intelligentis:
s-76 secundum enim hoc intellectus perfectus est quod actu intelligit;
s-77 quod quidem est per hoc quod est unum cum eo quod intelligitur.
s-78 si igitur aliquid aliud a deo sit primo intellectum ab ipso, erit aliquid aliud perfectio ipsius, et eo nobilius.
s-79 quod est impossibile.
s-80 amplius.
s-81 ex multis intellectis intelligentis scientia integratur.
s-82 si igitur sunt multa scita a deo quasi principaliter cognita et per se, sequitur quod scientia dei sit ex multis composita.
s-83 et sic uel erit diuina essentia composita: uel scientia erit accidens deo.
s-84 quorum utrumque impossibile esse ex dictis manifestum est.
s-85 relinquitur igitur quod id quod est primo et per se intellectum a deo, nihil est aliud quam sua substantia.
s-86 adhuc.
s-87 operatio intellectualis speciem et nobilitatem habet secundum id quod est per se et primo intellectum: cum hoc sit eius obiectum.
s-88 si igitur deus aliud a se intelligeret quasi per se et primo intellectum, eius operatio intellectualis speciem et nobilitatem haberet secundum id quod est aliud ab ipso.
s-89 hoc autem est impossibile: cum sua operatio sit eius essentia, ut ostensum est.
s-90 sic igitur impossibile est quod intellectum a deo primo et per se sit aliud ab ipso.
s-91 quod deus cognoscit alia a se.
s-92 ex hoc autem quod seipsum cognoscit primo et per se, quod alia a se in seipso cognoscat ponere oportet.
s-93 effectus enim cognitio sufficienter habetur per cognitionem suae causae:
s-94 unde et scire dicimur unumquodque cum causam cognoscimus.
s-95 ipse autem deus est per suam essentiam causa essendi aliis.
s-96 cum igitur suam essentiam plenissime cognoscat, oportet ponere quod etiam alia cognoscat.
s-97 adhuc.
s-98 omnis effectus in sua causa aliqualiter praeexistit similitudo: cum omne agens agat sibi simile.
s-99 omne autem quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est.
s-100 si igitur deus aliquarum rerum est causa, cum ipse sit secundum suam naturam intellectualis, similitudo causati sui in eo erit intelligibiliter.
s-101 quod autem est in aliquo per modum intelligibilem, ab eo intelligitur.
s-102 deus igitur res alias a se in seipso intelligit.

Text viewDownload CoNNL-U